←153
←153
Some of Erasmus’ terms are far too unmeasured—‘In Ecclesiasta haec imprimis spectanda sunt, ut cor habeat ab omnibus vitiis et cupiditatibus humanis mundum.’—(He goes on, however, in his best style of terseness and accuracy of description), ‘ut vitam habeat non tantum a criminibus, sed et suspicione, specieque criminum, puram, inculpatam; ut spiritum habeat adversus omnes Satanse machinas firmum, adamantinum, inconcussum: ut mentem igneam, et ad bene merendum de omnibus flagrantem; ut animum habeat sapientem ad condiendam populi stultitiam, cor habeat prudens et oculatum; ut facile dispiciat quid silendum, quidve dicendum, et apud quos, quo tempore, quo modo, temperanda oratio. Qui cum Paulo sciat mutare vocem. et omnia fieri omnibus, utcunque viderit saluti auditorem expedire. Nam hunc unicum oportet esse scopum, ad quern Ecclesiastes rationes suas omnes dirigat; a quo si deflecteris oculos, continuo fit, ut quo magis instructus fueris ad dicendum eo majorem invehas perniciem in gregem Dominicam.’ Eccles. Lib. i. p. 10. We may compare with this, another finished portrait of the Christian Minister from the pen of the admirable Vitringa. ‘Quanti igitur facias fidum servum Christi, doctorem evangelii, animo rectum, gloriae Divine et salutis hominum studio flagrantem; non quaerentem quce sint hominum, sed homines; non quae sua sunt, sed quae Domini; a Spiritu Sancto doctum, viarum Dei per experientiam peritum; castis purisque moribus; virtutes pietatis, modestias, mansuetudinis, zeli, prudentise, gravitatis, docentem exemplo; qui instar lampadis impositus candelabro, omnibus, qui in domo sunt lucem praefert; omnibus salutis suss cupidis, tum viam salutis demonstrat, tum ipsam gratiam et salutem conditionibus evangelicis dispensat! Quoquo incedit, lux est. Quoquo se vertit, salus est. Ubi aperit, sal est. Ubique carus, venerabilis, non minus solatii aliis impertit, quam ipse sibi solatio est; post decursum vitae ac laborum studium tandem ausurus se Domino ac Judici suo sistere cum fiducia, et libero ore, administrationes suae reddere rationem, secundum formulam: ‘Duo talenta a te accepi. Domine: totidem lucratus cum sorte tibi reddo.” Pref. animadv. ad method. Homil. A third striking sketch will be found Chrysost. De Sacerd. Lib. iii. 16.
