Chapter 53 of 325

←11

←11

←11

Nic. Hemmingii Pastor. Pref. As his book is little known, the Writer is tempted to transcribe the beautiful dedicatory prayer, in the spirit of which he has endeavoured to conduct his own more extended work—‘Te, principem pastorem, Domine Jesu Christe invoco; qui solus animam tuam pro ovibus dedisti, ut eas e faucibus lupi, qui est Diabolus, eriperes. Solus oves tuas in ovile tuum humeris tuis portasti. Solus sanguine tuo pretioso lavisti. Spiritu tuo sancto sanas, et pabulo sterna vitae pascis. Tibi supplico, ut mihi indignissimo servo tuo adesse tua gratia velis, et ea scribenti suggerere ex fontibus verbi tui digneris, quae ad piam faciant instructionem eorum, quibus oves tuas pascendas commendasti, quibusque nomen quod tibi soli proprium est, commendasti; nempe ut dicantur . ovium tuarum pastores, tuam solius vocem sonantes, quam solum ut oves tuse agnoscunt; ita te solum norunt, et sequuntur pastorem. Nam in te uno omnes sinceri pastores unum sunt; quia una est vox omnium, qua tu aggregas oves tibi, quaque pascis in amaenissimis tuis pratis aggregatas, ac fontibus salutis liberalissime potas ac reficis. Ut igitur Ministris tuis, quos pastorum nomine dignaris, optimi vivendi, agendique modum praescribam, tu efficito: et simul da gratiam, ut ipse cum illis juxta disciplinae praescribendae normam, vitam totam peragam; donee, curriculo vitae prsesentis expleto, tibi, qui Episcopus animarum nostrarum es, tradam spiritum quern dedisti. Tibi pastori animarum nostrarum, ac soli Deo cum Patre et Spiritu Sancto, sit benedictio, et gloria, et sapientia, et gratiarum actio, honor et virtus, et robur in secula seculorum. Amen. Amen.

↑ Back to top

↑