←1149
←1149
Zepper speaks so admirably upon the subject of this Section, that, as his work is but in few hands, we give a quotation:—‘Cujus operis difficultatem tarn multiplex et varia auditorum, quibus verbi divini mysteria dispensanda sunt, diversitas sexuum, sstatum, ingeniorum, opinionum, profectuum, conditionis, institutionis, morborum et affectionum animi discrirnen, imo contrarietas non parum auget: dum alii hypocrites sunt; alii afflicti peccatores: alii flagitiosi; alii pié viventes: alii desperabundi; alii cum infirmitate et conscientiae variis tentationibus varié luctantes; alii pabulo, quod pascua tantum, et fontes Israëlis sapiat, contenti; alii delicati et nauseabundi, quorum palato nihil feré sapit, quantumvis orthodoxum, nisi carnem quoque et mundum resipiat. Quos animorum morbos, et diversam auditorum rationem, ut nosse difficile est: ita convenientia omnibus et singulis remedia, ex verbi divini pharmacopolio depromere, eaque feliciter etiam applicare, quanti, quamque immensi laboris et sudoris, quanti ingenii, quantse spiritualis prudentiae res est.—Unde etiam Christus Ecclesiee suae pastorem servo comparat prudenti et fideli, super famulitium Domini constituto, ut illis alimentum det, et quidem in tempore, hoc est, non promiscue, obiter aut perfunctorie, sed pro ratione temporum, adeoque et locorum et ingeniorum, quibuscum negotium illi est. Matt. 24.45.’ Pref. pp. 5, 6.
