Chapter 9 of 13

5. The Anselmian miscellany in Lambeth MS. 59

5. The Anselmian miscellany in Lambeth MS. 59

ANSELMIANA

etiam vivendo sua cuique ut decet tribuat; fortis sit ut mundi adversa superando prospera contempnat; temperanter vivat, ne quid nimis agat.

Qui autem in his bene versari desiderat cantet ibi, legat, et scribenda scribat. Hoc enim est moris ut in claustris visibilis edificii spiritualius et

5 frequentius fiat. Cantet, ut deum et proximum firmiter diligat, et cum David dicat: 'Cantabiles michi erant iustificationes tue.' Legat atque scribat, ut ore et mente dicere valeat: 'In corde meo abscondi eloquia tua', deus, 'ut non peccem tibi.' Quibus digne completis octo beatitudines a deo consequetur, que sunt: vita sine morte; iuventus sine io senectute; sanitas sine infirmitate; requies sine labore; gaudium sine tristitia; pax sine discordia; delectatio sine fastidio; lux sine tenebris.

5. THE ANSELMIAN MISCELLANY IN

LAMBETH MS. 59

This important manuscript from Christ Church, Canterbury, gives us our best indication of the state of Anselm's literary remains some ten to twenty years after his death.1 The aim of the compiler was to make a collection of Anselm's letters, and for this purpose he had at his disposal an earlier collection of Anselm's letters as prior and abbot of Bee and a large assortment of miscellaneous letters, either in copies or in the original, written during the period of Anselm's archiepiscopate.

These later materials seem to have been kept in no definite order and their arrangement gave the compiler a good deal of trouble. His attempts to arrange his materials were complicated by the discovery of new pieces while the manuscript was being written. In addition to the letters he found fragmentary remains of Anselm's philosophical drafts together with other miscellaneous matter relating to Anselm. It seems to have been his plan to append a selection of these fragments to the end of the letters, but the plan was never fully carried out. When he had, as he thought, completed the letters and begun to copy the miscellaneous fragments, a new letter turned up which caused him to abandon a quire of which six or seven pages had been written and make a new start. But this new attempt also quickly degenerated into a jumble of further letters and fragments without any perceptible order. In the end the compiler gave up his task. The half-finished quire which had been abandoned was added to the new quire, causing some duplication of contents, and in this state the manuscript has remained till the present day.

6 Ps. 118. 54. 7-8 Ps. 118. 11.

1 The contents of the manuscript are fully described, and the fragments which follow were first printed in F. S. Schmitt, Ein neues, unvollendetes werk des hi. Anselm von Canterbury, BGPTM, xxxiii. 3, 1936.

MISCELLANEA

Despite these confusions, and perhaps because of them, the manu script has preserved some very valuable material which would otherwise have been lost. We print below the texts which the compiler appended to Anselm's letters except those which are to be found in Anselm's finished works or in earlier sections of this volume. We have also omitted the two long poems in praise of Anselm which are readily accessible in P.L. 158, 135-42. At the end of the second of these poems, however, there are two lines which do not appear in the printed edition.

They are a tribute from someone who had heard Anselm talk, and they deserve a place here as an expression of a sentiment that was responsible for much of the material printed in this volume:

Omnia maiorem retinent sua dicta saporem, Quam quae dixerunt qui postve priusve fuerunt.

We have divided the fragments which we print into three parts, pre serving within each part the order in which the pieces appear in the manuscript:

A. PHILOSOPHICAL FRAGMENTS

The fragments which follow are found on ff. i6i-i6iv, i69v-i75, 187-188, i88v—189 in Lambeth MS. 59 (L). They can be divided roughly into five sections which we number 1-5, and we print them in the order in which they appear in the manuscript. Within each section the manuscript has almost no marks of division; but it is clear that some of the sections of continuous prose do not follow' a consecutive argu ment, and it seems likely that the scribe or his exemplar lumped together passages which were originally separate. We are responsible for the division into paragraphs, for the breaks in the text where the subjectmatter changes, and for the use of quotation marks to distinguish the words and phrases which are the subject of Anselm's discourse.1

1 (f. 161 and f. 187). Est considerandum quia volumus aliquando ita ut, si possumus, faciamus ut sit quod volumus, velut cum aeger vult salutem. Facit enim ut sit sanus si potest; et si non potest, faceret si posset. Haec voluntas potest vocari efficiens, quoniam, quantum in ipsa est, efficit ut sit quod vult.

Volumus autem aliquando quod possumus facere, nec facimus; et tamen, si fit, placet nobis et approbamus. Si enim dicat mihi pauper

1 For an extended analysis of the subject-matter of these fragments see D. P. Henry

The Logic of St. Anselm, Oxford, 1967.

1 seqq. Cf. De concordia, iii. 11; Cur deus homo, i. 10; Liber de voluntate (PL i?8

ANSELMIANA

nudus, quem ego nolim vestire, ideo se nudum esse, quia ego illum nudum esse volo aut quia nolo illum esse indutum, respondeo quia volo illum esse indutum et non esse nudum et magis approbo ut sit indutus quam ut sit nudus, quamvis non faciam illum esse indutum. Haec

5 voluntas, qua sic illum volo esse indutum, approbans nominari potest.

\ olumus etiam alio modo, ut si creditor vult indulgendo a debitore ordeum accipere pro frumento quod reddere debitor nequit. Hanc voluntatem possumus vocare concedentem tantum. Mallet enim ipse frumentum, sed propter indigentiam concedit ut debitor ordeum reddat, io Habet etiam frequens usus ut dicatur aliquis velle quod nec approbat nec concedit, sed tantum permittit, cum prohibere possit. Nam cum princeps in potestate sua non vult cohibere latrones et praedones, clamamus illum velle mala quae faciunt, quamvis illi displiceant, quoniam vult ea permittere.

15 Omnis autem voluntas in hac divisione quadripartita mihi videtur contineri. Ex quibus quattuor voluntatis diversitatibus, illa quidem quam vocavi efficientem voluntatem, quod vult, quantum in ipsa est, facit et approbat atque concedit ac permittit. Approbans autem non facit quod vult, sed tantum approbat et concedit et permittit. Concedens vero

20 nec facit nec approbat quod vult nisi propter aliud, sed tantum concedit atque permittit. Permittens autem nec facit nec approbat nec concedit quod vult, sed solummodo permittit, quamvis reprobans.

Istis diversitatibus volendi omnibus utitur divina scriptura. Unde pauca ponam exempla.

25 Cum enim dicitur de deo 'omnia quaecumque voluit fecit', et 'cui vult miseretur', efficiens est voluntas, et est in primo modo volendi esse, ad similitudinem faciendi esse, quia vult hoc ipsum quod velle dicitur.

Quando autem legitur 'quem vult indurat', permittens voluntas est, et est in secundo modo volendi esse, quia ideo dicitur velle esse durum,

30 quia non vult efficienti voluntate non esse durum, id est, non vult facere non durum. Quod si dicimus ideo velle indurare quia non vult mollire, erit idem sensus et erit similiter permittens, sed erit in quarto modo volendi esse. Ideo enim dicitur velle indurare, quia non vult aliud esse, id est mollitum esse. Nam qui mollit, facit mollitum esse et

35 durum non esse.

Cum autem audimus quia 'deus vult omnem hominem salvum fieri', approbans voluntas est, et sicut velle indurare erit in secundo modo volendi esse, quia non vult facere salvum, et in quarto modo, quia non

31 dicimus : diis L 25-26 Ps. 113. 3 (11).

28 Rom. 9. 18.

36 1 Tim. 2. 4.

MISCELLANEA

vult aliud esse, id est, non vult efficienti voluntate hominem damnari, id est, non vult facere unde damnetur. Quod dictum est contra eos qui dicunt dei voluntatem causam esse quod non sint iusti sed iniusti, et quod non salvantur, cum iniustitia, pro qua damnantur, ab ipsis sit, nec descendat a voluntate dei. 5

Si dicimus quia 'vult deus virginitatem servari,' in illis quos facit eam servare voluntas est efficiens in primo modo volendi esse; in aliis vero est approbans, quia non vult eam efficienti voluntate non servari, quod est in secundo modo, aut quia non vult eam violari, quod est in quarto modo. 10

2 (f. i69v). Quattuor modis dicimus 'aliquid'.

[I.] Dicimus enim 'aliquid' proprie, quod suo nomine profertur et mente concipitur et est in re, sicuti est lapis vel lignum. Suis namque vocabulis haec nominantur et mente concipiuntur, et sunt in re.

[II.] Dicitur etiam 'aliquid' quod et nomen habet et mentis con15 ceptionem, sed non est in veritate, ut chimera. Significatur enim hoc nomine quaedam mentis conceptio ad similitudinem animalis, quae tamen non existit in rerum natura.

[III.] Solemus quoque dicere 'aliquid' quod solum nomen habet sine ulla eiusdem nominis in mente conceptione et est absque omni essentia, 20 ut est iniustitia et nihil. Dicimus enim iniustitiam aliquid, cum asserimus eum puniri propter aliquid qui punitur propter iniustitiam. Et nihil dicimus aliquid, si sic dicimus: 'Aliquid est nihil' aut 'aliquid non est nihil' quia si vera vel falsa est enuntiatio, aliquid affirmari dicimus de aliquo aut aliquid negari de aliquo. Nullam tamen habent in mente 25 conceptionem iniustitia et nihil, quamvis constituant intellectum, sicut infinita nomina. Siquidem non est idem constituere intellectum, et con stituere aliquid in intellectu. Constituit namque intellectum 'non— homo', quia facit audientem intelligere non contineri hominem in huius vocis significatione, sed removeri. Non tamen constituit aliquid in 30 intellectu quod sit significatum huius vocis, sicut 'homo' constituit quandam conceptionem cuius significativum est hoc nomen. Ita

'iniustitia' removet debitam iustitiam nec ponit aliud, et 'nihil' removet aliquid et non ponit aliquid in intellectu.

[IV.] Nominamus etiam 'aliquid', quod nec suum nomen habet nec 35 conceptionem nec ullam existentiam, ut cum non esse dicimus aliquid et non esse esse. Nam cum dicimus quia solem non esse super terram facit non esse diem, si omnis causa dicitur aliquid et omne effectum aliquid, non negabimus non esse solem super terram et non esse diem aliquid

7 volundi: L 8 eam: eum L 11 seqq. Cf. De casu diaboli, cc. 9, 11, 16.

ANSELMIANA

esse, quoniam alterum est causa, alterum effectum. Non esse vero dicimus esse, quando aliquo negante aliquid esse asserendo dicimus, quia ita est sicut ille dicit esse, cum potius, si proprie loquamur, debeamus dicere ita non esse sicut ille dicit non esse.

5 Cum igitur quattuor modis dicatur 'aliquid', unum proprie dicitur, alia vero non aliquid sed quasi aliquid, quia ita loquimur de illis quasi sint aliquid.

Verbum hoc quod est 'facere' solet poni pro omni verbo cuiuslibet significationis finito vel infinito, etiam pro 'non facere'. Cum enim io quaeritur de aliquo 'quid facit?', si diligenter consideretur, ponitur ibi

'facit' pro omni verbo quod responderi potest, et quodcumque verbum respondetur ponitur pro 'facit'. Non enim recte redditur ullum verbum interroganti 'quid facit?', in quo non intelligitur 'facit' de quo inter rogatur. Nam cum respondetur 'legit' aut 'scribit', valet idem ac si

15 dicatur 'hoc facit, scilicet legit' aut 'scribit'.

Potest autem omne verbum reddi sic interroganti. Et in pluribus quidem palam est, ut 'cantat', 'dictat'. In aliquibus vero forsitan dubi tatur, ut sunt ista, scilicet 'est', 'vivit', 'potest', 'debet', 'nominatur',

'vocatur'. Sed nemo reprehendit, si interroganti 'quid facit ?' respondetur 20 quia 'est in ecclesia', aut 'vivit sicut bonus vir', aut 'potest super totam civitatem in qua habitat', aut 'magnam debet pecuniam', aut 'nominatur super vicinos suos', aut 'vocatur ante omnes alios ubicumque sit'.

Potest ergo omne verbum aliquando responderi interroganti 'quid facit?', si sit qui hoc facere convenienter sciat. Quaecumque itaque

25 verba redduntur quaerenti 'quid facit?', ponuntur, ut dixi pro 'facit' in responsione, et 'facit' ponitur pro illis in interrogatione, quoniam hoc interrogatur quod respondetur, et hoc quod respondetur interrogatur.

Pro negativis quoque verbis, etiam pro 'non facere', ponitur saepe 'facere'. Nam qui non amat virtutes et qui non odit vitia, male facit, et

30 qui non facit quod non debet facere, bene facit. Sic ponitur 'facere' pro omni verbo positivo vel negativo, et omne verbum est 'facere'.

Denique omne, de quo aliquod verbum dicitur, aliqua causa est ut sit hoc quod verbo illo significatur; et omnis causa usu loquendi

'facere' dicitur illud cuius causa est. Quare omne, de quo verbum 35 pronuntiatur aliquod, facit quod eodem significatur verbo. Ut enim taceam illa verba, quae secundum suam significationem proprie sunt facere, sicut currere et similia, in aliis etiam, quae videntur aliena ab hac faciendi proprietate, hoc quod dico cognoscitur. Nam hoc modo qui

8-p. 338. 4 Cf. below, p. 342.26; De casu diaboli, c. 18; De veritate, c. 5; Cur deus homo, ii. 10; Liber de voluntate (P.L. 158, 488C-D).

C 3501 Z

MISCELLANEA

sedet facit sessionem, et qui patitur facit passionem, quia si non esset qui pateretur non esset passio, nec aliquid nominaretur nisi esset quod nominatur, neque ullo modo diceretur aliquid esse nisi prius cogitaretur illud quod esse dicitur.

Nam cum dicitur quia 'homo est' aut 'homo non est', prius concipitur 5 in mente significatum huius nominis quam dicatur esse vel non esse; et ideo quod concipitur causa est ut dicatur de illo esse. Si etiam dicimus

'homo est animal', est homo causa ut sit animal et dicatur esse animal.

Non dico hominem esse causam ut animal existat, sed hominem esse causam ut ipse sit et dicatur animal. Hoc enim nomine significatur et 10 concipitur totus homo, in quo toto est animal ut pars. Sequitur itaque hic hoc modo pars totum, quia ubi totum est necesse est esse partem.

Quia ergo in nomine hominis concipitur totus homo, ipse idem est causa ut ipse sit et dicatur esse animal, quia conceptio totius est causa ut in eo pars concipiatur et dicatur de eo. Hoc igitur modo de quo15 cumque dicitur esse sive simpliciter, ut 'homo est', sive cum addita mento, ut 'homo est animal', aut 'homo est sanus', praecedens eius con ceptio est causa ut dicatur esse vel non esse, et ut intelligatur quod dicitur.

Quoniam ergo de quacumque re aliquod verbum pronuntietur, praedicta ratione significatur facere quod eodem verbo profertur, non 20 sine omni ratione 'facere' verbum aliquando usu loquendi pro omni verbo ponitur, et omne verbum facere dicitur. Siquidem et dominus in evangelio ponit 'facere' vel 'agere' quod idem est, pro omni verbo, cum dicit 'Omnis qui male agit odit lucem', et 'qui facit veritatem venit ad lucem'. 25

Male quidem agit, qui facit quod non debet, aut non facit quod debet; quod similiter intelligitur de omni verbo. Nam qui est ubi aut quando non debet, aut qui sedet aut stat ubi aut quando non debet, et qui non est aut non sedet aut non stat ubi vel quando debet, male agit. Veritatem autem facit, qui facit quod debet, et qui non facit quod non debet. 30

Similiter qui est aut sedet aut stat ubi vel quando debet, et qui non est vel non sedet vel non stat ubi aut quando non debet, veritatem facit.

Hoc modo redigit dominus omne verbum positivum vel negativum in 'facere'.

Quamvis aliae causae dicantur efficientes, sicut artifex—facit enim 35 opus suum—et sapientia quae facit sapientem, aliae vero ad com parationem illarum non vocentur efficientes, sicut materia ex qua fit aliquid, et locus et tempus in quibus fiunt localia et temporalia, omnis

22-25 Cf. De veritate, c. 5 (Schmitt, i. 182); above, p. 177 n.; Ioh. 3. 20-21.

35 seqq. Cf. Monologion, c. 6.

ANSELMIANA

tamen causa suo quaeque modo facere dicitur, et omne quod facere perhibetur causa nominatur.

Omnis causa facit aliquid. Sed alia facit et est causa, ut sit hoc quod facere dicitur, sive esse sive non esse; alia non facit, ut sit hoc quod

5 dicitur, sed tantum ut dicatur. Siquidem spiculator et Herodes pariter dicuntur occidisse Iohannem, quia uterque fecit et causa fuit ut esset quod dicuntur fecisse.

Similitudo: quia dominus Iesus in infantia et pueritia ita conversatus est cum Ioseph quasi esset filius eius, fecit et causa fuit non ut esset, io sed ut diceretur filius Ioseph. De illa vero causa quae facit ut sit quod dicitur facere, primum aliquid deo dante dicam; de altera vero postea.

Sunt autem huiusmodi causae aliae proximae, quae faciunt hoc per se quod facere dicuntur, nulla alia causa media existente inter illas et effectum quod faciunt; et sunt longinquae causae, quae non per se

15 faciunt hoc quod dicuntur facere, nisi alia mediante causa una vel pluribus. Nam et ignis et qui accendit ignem et qui praecipit ignem accendi faciunt incendium; sed ignis facit per se nulla alia causa media inter illum et effectum. Qui vero accendit ignem facit incendium igne solo medio; et qui iubet ignem accendi facit incendium duabus aliis

20 causis mediantibus, igne scilicet et accendente ignem. Aliae itaque causae faciunt per se hoc ipsum quod facere dicuntur, aliae vero aliud quod tamen valet ad idem effectum, quia est causa longinqua.

Contingit tamen aliquando magis effectum imputari causae facienti aliud, quam idem ipsum per se facienti, ut cum imputamus potestati

25 quod eius fit iussu et auctoritate, et cum dicimus illum, qui facit propter quod occiditur, magis a seipso occidi quam ab alio.

Quemadmodum autem efficientes causae quaedam sunt proximae facientes idipsum per se, quod facere dicuntur, quaedam vero longin quae facientes per medium, ita est in non efficientibus. Ferrum enim

30 gladii proxima causa est et suo modo per se nulla alia causa media existente facit illum; et terra, ex qua ferrum fit, est eius longinqua causa faciens eum per aliud, id est per medium, quod est ferrum. Habet enim omnis causa causas usque ad supremam omnium causam deum, qui cum sit causa omnium quae aliquid sunt, nullam habet causam.

35 Omne quoque effectum habet plures et diversi generis causas, excepto primo effecto, quando sola suprema causa creavit omnia. In unius quippe hominis occisione causa est ille qui occidit et qui hoc iubet et hoc propter quod occiditur, locus quoque et tempus sine quibus non fit, et alia plura.

Dicuntur etiam causae facere, aliae faciendo, aliae vero non faciendo, 40 aliquando quoque non solum non faciendo, sed etiam non existendo.

40 non faciendo: faciendo L

MISCELLANEA

Quomodo enim ille qui non cohibet mala dicitur facere illa esse, et qui non facit bona facere illa non esse pronuntiatur, ita etiam disci plina, sicut cum est, facit esse bona et non esse mala, sic, quando non est, affirmatur per absentiam facere mala esse atque bona non esse. Sed huiusmodi causae illis clauduntur, quae non faciendo facere 5 dicuntur.

Quamvis autem saepissime dicantur causae facere non per se sed per aliud, hoc est per medium, unde longinquae tunc possunt dici, omnis tamen causa suum habet proximum effectum, quod per se facit cui proxima causa est. Nam qui accendit ignem proxima causa est ignis, et io per ignem medium facit incendium, cuius causa longinqua est. Cum ergo proxima est causa, proprie dicitur facere, quoniam per se facit; cum vero longinqua, ideo facere dicitur, quia facit aliud.

Omnis causa aut est esse aut est non esse. Et omne effectum similiter aut est esse aut est non esse, quia omnis causa aut facit esse aut facit 15 non esse. Dico vero 'esse' omne quod absque negatione profertur sive una dictione sive pluribus, et 'non esse', quod negando dicitur. Cum sol nominatur, aliqua essentia dicitur, sed nondum significatur esse causa.

Similiter cum dico 'lucet', aliquid dico, sed nondum significo alicuius effectum esse. Cum vero dico 'sol lucet', 'sol' est causa et 'lucet' effectum, 20 et utrumque est aliquid et esse, quia sol habet suum esse et facit lucem esse. Hic igitur est causa 'esse' et effectum 'esse'. Si vero dico 'sol facit noctem non esse', hic est 'esse' causa et 'non esse' effectum. Similiter pluribus dictionibus dico 'esse'. Nam solem esse super terram est ali quid et facit esse diem et non esse noctem. Hic 'esse' facit et 'esse' et 25

'non esse'. Solem non esse super terram facit esse noctem et non esse diem. In hac prolatione 'non esse' facit 'esse' et 'non esse'. Sicut quod facere dicitur est aperte causa, ita quod aliquomodo significatur 'esse causa' facit hoc cuius causa pronuntiatur. Ut si dicitur, 'dies est et nox non est propter praesentiam solis', sive 'nox est et dies non est propter 30 absentiam solis', idem est ac si dicatur 'praesentia solis facit esse diem et non esse noctem'; et 'absentia solis facit esse noctem et non esse diem'. Ita qui dicit, 'genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea immutata est propter oleum', idem est ac si dicat, 'Ieiunium infirmavit genua mea, oleum immutavit carnem meam', sed ieiunium quia affuit, 35 et oleum quia abfuit, id est, non affuit. Dicitur enim saepe causa aliqua facere esse et non esse per praesentiam et absentiam, quamvis non addatur praesentia vel absentia. Ut si dicitur, 'sol facit diem esse et non esse, et facit noctem esse et non esse'. Sed alia facit per praesentiam, alia per absentiam. 4o 33-34 Ps. 108. 24.

ANSELMIANA

3 (f. I7iv). Discipulus. Plura sunt de quibus tuam diu desidero responsionem. Ex quibus sunt postestas et impotentia, possibilitas et impossibilitas, necessitas atque libertas. Quas idcirco simul quaerendo connumero, quia earum mihi mixta videtur cognitio. In quibus quid

5 me moveat ex parte aperiam, ut cum de his mihi satisfeceris, ad alia ad quae intendo facilius progrediar.

Dicimus namque potestatem esse aliquando in quo nulla est potestas.

Nullus enim negat, omne quod potest potestate posse. Cum ergo asserimus quod non est posse esse, dicimus potestatem esse in eo quod

10 non est; quod intelligere nequeo, velut cum dicimus domum posse esse, quae nondum est. In eo namque quod non est nulla potestas est.

Adhuc dicam: Quod nullo modo est, nullam habet potestatem. Quare neque ad esse potestatem habet neque ad non esse. Sequitur itaque quia

15 quod non est nec potest esse nec potest non esse. Illam quidem negati onem, quae est 'quod non est non potest esse' comitatur quia 'quod non est non est possibile esse, et impossibile est esse, et necesse est non esse'. At si alteram negationem accipimus qua dicitur 'quod non est non potest non esse', invenimus quia 'quod non est non est possibile non esse

20 et impossibile est non esse et necesse est esse'. Quapropter illud quod nullo modo est, ex hoc quidem quia non potest esse, impossibile est esse et necesse est non esse. Ex hoc vero quia 'non potest non esse', sequitur quia 'impossibile est non esse, et necesse est esse'.

Item. Quod non potest esse, non est potens esse. Et quod non est 25 potens esse, impotens est esse. Similiter quod non potest non esse non est potens non esse, et quod non potens non esse impotens est non esse.

Quare quod non est, nec potest esse, nec potest non esse, impotens est esse, et impotens est non esse. Sed pariter et quod est impotens esse, potens est non esse, et quod est impotens non esse, potens est esse. Quod

30 igitur non est, potens et impotens est esse, et similiter potens est non esse. Habet ergo aequaliter potestatem et impotentiam ad esse et non esse.

Verum haec omnia sunt valde absurda. Numquam enim simul sunt 'impossibile est esse' et 'impossibile est non esse', aut 'necesse est esse'

35 et 'necesse est non esse', aut potestas et impotentia ad esse vel ad non esse. Quare si haec sunt impossibilia, impossibile quoque est unde ista sequuntur, illud scilicet quia 'quod nullo modo est, nec potest esse, nec potest non esse, quoniam nullam habet potestatem'. Quod nequaquam falsum esse possum intelligere.

34 esse (tertium) otn. L

MISCELLANEA

Movet me quoque hoc de impossibilitate et necessitate, quod dicimus deo aliquid esse impossibile, ut mentiri; aut deum aliquid esse ex necessitate, ut iustum esse. Nam et impossibilitas portat secum im potentiam, et necessitas violentiam. Sed in deo nec impotentia est nec violentia. Si enim per impotentiam mentiendi servat veritatem aut 5 violentia iustus est, non est ex libertate verax aut iustus. Quod si respondes impossibilitatem hanc et istam necessitatem fortitudinem in deo significare insuperabilem, quaero cur designetur ista fortitudo nominibus significantibus infirmitatem.

Haec et forsitan alia me intrudunt in ambiguitatem quandam de 10 potestate et possibilitate et illarum contrariis et de necessitate et liber tate. Quae meae dubitationes licet pueriles sint, peto tamen ut, si quis eas a me quaesierit, doceas me—fateor enim me nescire—quid respon deam.

Magister. Etiamsi tibi videantur quaestiones tuae pueriles, mihi 15 tamen non ita sunt earum solutiones faciles ut mihi videantur aniles.

Siquidem iam a longe prospicio quod ad maiora me vocas, si respondere incepero. Verumtamen non debeo me subtrahere, in quibus deo dante possum, si quae postulaveris omnia non possum. Ad haec autem quae quaeris investiganda, necessarium intelligo aliquid praeponere de verbo 20 quod est 'facere', et quid sit proprie 'suum alicuius', ne, cum iis opus erit, digressionem pro eis cogamur interserere. Tu tantum quaestiones tuas servare memento.

D. Non mihi displicet quidquid praeponas, si tantum ad quaesita revertaris. 25

M. Verbum hoc quod est 'facere' solet poni pro omni verbo cuiuslibet significationis finito vel infinito, etiam pro 'non facere'. Cum enim quaeritur de aliquo 'quid facit?', si diligenter consideretur, ponitur ibi

'facit' pro omni verbo quod responderi potest, et quodcumque verbum respondetur ponitur pro 'facit'. Non enim recte redditur ullum verbum 3° interroganti 'quid facit?', in quo non intelligitur 'facit', de quo inter rogatur. Nam cum respondetur 'legit' aut 'scribit', valet idem ac si dicatur 'hoc facit, scilicet legit' aut 'scribit'.

Potest autem omne verbum reddi sic interroganti. Et in pluribus quidem palam est, ut 'cantat', dictat'; in aliquibus vero forsitan dubi35 tatur, ut sunt ista, scilicet 'est', 'vivit', 'potest', 'debet', 'nominatur',

'vocatur'. Sed nemo reprehendit, si interroganti 'quid facit?', responde tur quia 'est in ecclesia', aut 'vivit sicut bonus vir', aut 'potest super

1-9 Cf. Cur deus homo, ii. 17. 21 suum alicuius: cf. Cur deus homo, i. 14.

26-p. 343, 1. 19 Cf. above, p. 337. 8.

ANSELMIANA

totam civitatem in qua habitat', aut 'magnam debet pecuniam', aut 'nominatur super omnes vicinos suos', aut 'vocatur ante omnes alios ubicumque sit'.

Potest ergo omne verbum aliquando responderi interroganti 'quid s facit?', si sit qui hoc facere convenienter sciat. Quaecumque itaque verba redduntur quaerenti 'quid facit?', ponuntur, ut dixi, pro 'facit' in responsione, et 'facit' ponitur pro illis in interrogatione, quoniam hoc interrogatur quod respondetur, et hoc respondetur quod interrogatur.

Denique omne de quo aliquod verbum dicitur, aliqua causa est ut io sit hoc quod verbo illo significatur; et omnis causa usu loquendi 'facere' dicitur illud cuius causa est. Quare omne de quo verbum pronuntiatur aliquod, facit quod eodem significatur verbo. Ut enim taceam illa verba quae secundum suam significationem proprie sunt 'facere', sicut

'currere' et similia, in aliis etiam, quae videntur aliena ab hac faciendi 15 proprietate, hoc quod dico cognoscitur. Nam hoc modo qui sedet facit sessionem, et qui patitur facit passionem, quia si non esset qui pateretur, non esset passio, nec aliquid nominaretur, nisi esset quod nominatur, neque ullo modo diceretur aliquid esse, nisi prius cogitaretur illud quod esse dicitur. Quoniam ergo de quacumque re aliquod verbum pro20 nuntietur, praedicta ratione significatur 'facere' quod eodem verbo profertur, non sine omni ratione 'facere' verbum aliquando usu loquendi pro omni verbo ponitur.

D. Palam est quod dicis volenti intelligere, quamvis nondum ad quid haec dicas intelligam.

25 M. In sequentibus intelliges.

Est et alia consideratio de verbo eodem, scilicet quot modis usus loquendi dicat 'facere'. Quae divisio licet valde sit multiplex et nimis implicita, dicam tamen aliquid de illa, quod ad ea valere quae dicturi sumus existimo, et quod non nihil aliquem iuvare poterit, qui eam

30 diligentius exequi voluerit.

Quamvis aliae causae dicantur efficientes, sicut qui facit scripturam, aliae vero ad comparationem earum non vocentur efficientes, sicut materia ex qua fit aliquid; omnis tamen causa, sicut dixi, facere dicitur et omne quod facere perhibetur causa nominatur. Quidquid autem

35 facere dicitur, aut facit ut sit aliquid, aut facit ut non sit aliquid. Omne igitur 'facere' dici potest aut facere esse aut facere non esse, quae duo sunt affirmationes contrariae. Quarum negationes sunt: non facere esse ,

6 redduntur om. L 26 seqq. Cf. De veritate, c. 8; Cur deus homo, i. 9-10.

MISCELLANEA

et 'non facere non esse'. Sed affirmatio 'facere esse' ponitur aliquando pro negatione, quae est 'non facere non esse'; et conversim 'non facere non esse' pro 'facere esse'. Similiter 'facere non esse' et 'non facere esse' pro invicem ponuntur. Dicitur enim facere mala esse aliquando aliquis iccirco quia non facit ea non esse; et mala non facere non esse quia facit 5 ea esse; et facere bona non esse quia non facit ea esse; et non facere bona esse quia facit ea non esse.

Comprehendamus nunc 'facere' sub aliqua divisione. Quoniam autem semper est 'facere' aut ad esse aut ad non esse, sicut dictum est, oportebit nos ad singulos modos faciendi, ut aperte distinguantur, 10 addere 'esse' aut 'non esse'. Sex ergo modis 'facere' pronuntiamus: duobus videlicet, cum facit idipsum esse aut non facit idipsum non esse causa quod facere dicitur; quattuor vero, cum aut facit aut non facit aliud esse vel non esse. Dicimus namque rem quamlibet facere aliquid esse, aut quia facit idipsum esse quod facere dicitur, aut quia non facit 15 idipsum non esse, aut quia facit aliud esse, aut quia non facit aliud esse, aut quia facit aliud non esse, aut quia non facit aliud non esse.

I. In primo modo, cum quis gladio perimens hominem dicitur facere illum mortuum esse. Facit enim hoc ipsum per se quod facere dicitur.

II. Secundi modi exemplum in 'facere mortuum esse' non habeo, nisi 20 ponam aliquem qui possit resuscitare mortuum et non velit. Hic si esset, diceretur facere illum esse mortuum in secundo modo, quia non faceret non esse mortuum. In aliis rebus abundant exempla, ut cum dicimus aliquem facere mala esse, quae cum potest non facit non esse.

III. Per tertium modum est, cum asseritur quilibet alium occidisse, 25 quod est mortuum fecisse esse, quia praecepit illum occidi aut quia fecit occidentem habere gladium, aut quia occisum accusavit, aut si etiam occisus dicitur se occidisse quia fecit aliquid propter quod est occisus.

Hi namque non ipsi per se hoc ipsum, quod facere dicuntur, fecerunt, hoc est, non occiderunt aut mortuum sive occisum esse fecerunt, sed 30 aliud faciendo, quod facere asseruntur per medium egerunt.

IV. In quarto modo est, quando pronuntiamus illum occidisse, qui non exhibuit occiso arma antequam occideretur, aut qui non prohibuit occidentem, aut qui non fecit aliquid quod si fecisset non esset occisus.

Isti quoque non per se occiderunt, sed non faciendo aliud esse, hoc quod 35 dicuntur facere fecerunt.

V. Quintus modus est, cum aliquis perhibetur occidisse quoniam auferendo arma fecit occidendum non fuisse armatum, aut aperiendo ostium fecit occidentem non esse clausum ubi detinebatur. Hic etiam non per se occidit ille qui occidisse dicitur, sed per aliud faciendo aliud 40 non esse.

ANSELMIANA

VI. Secundum sextum modum est, cum ille criminatur occidisse, qui non fecit arma auferendo occidentem non fuisse armatum, aut qui non abduxit occidendum ut non esset coram occidente. Isti etiam non per se occiderunt sed per aliud, id est, non faciendo aliud non esse.

5 Eandem recipit divisionem 'facere non esse'. Quidquid enim dicitur facere non esse aliquid, aut ideo dicitur quia facit hoc ipsum non esse, aut quia non facit hoc ipsum esse, aut quia facit aliud esse, aut quia non facit aliud esse, aut quia facit aliud non esse, aut quia non facit aliud non esse. Horum exempla in occisione hominis reperiri possunt, io sicut dixi in 'facere esse'.

I. Qui enim occidit, sicut ipse facit mortuum esse in primo modo 'faciendi esse', sic in primo 'faciendi non esse' facit viventem non esse.

II. In secundo vero modo non habeo exemplum 'faciendi non esse viventem', nisi quemadmodum supra feci ponam aliquem qui possit

15 mortuum resuscitare. Si enim hoc facere noluerit, dicetur in secundo modo 'facere non esse viventem', quia non facit esse viventem. Nam licet non idem sit esse mortuum et non esse viventem—non enim mortuum nisi <(vita) privatum, multa vero non vivunt quae vita non sunt privata, ut lapis—tamen, sicut occidere non est aliud quam facere

20 mortuum esse atque non esse viventem, ita resuscitare idem est quod facere viventem esse et mortuum non esse. In aliis autem rebus multa sunt exempla huius secundi modi. Dicitur quippe facere bona non esse qui, cum potest, non ea facit esse.

In quattuor vero modis sequentibus, qui faciunt aut non faciunt aliud 25 esse aut non esse, sufficiunt exempla quae dicta sunt in 'facere esse'.

Et nota quia licet 'facere esse' et 'non facere non esse' pro invicem ponantur, tamen differunt. Siquidem ille proprie facit esse, qui facit ut sit quod non erat; 'non facere vero non esse' non magis dicitur ille qui facit ut sit aliquid, quam ille qui nec esse facit nec non esse.

30 Similiter differunt 'facere non esse' et 'non facere esse'. Ille namque proprie facit non esse, qui facit ut non sit quod erat; 'non facere autem esse' pariter dicitur et qui facit quod erat non esse, et qui nec esse nec non esse facit.

Haec quidem exempla quae posui de 'facere esse' et de 'facere non 35 esse' de causis efficientibus assumpsi, quoniam in his clarius apparet quod volui ostendere. Sicut autem in efficientibus causis praedicti sex modi cognoscuntur, ita etiam in non efficientibus, si quis eos diligenter investigare voluerit, inveniuntur.

Totidem modis negationes, scilicet 'non facere esse' et 'non facere 40 non esse' dividuntur. Quod in exemplis quae posita sunt in modis

18 vita ovi. L

MISCELLANEA

faciendi esse et faciendi non esse cognoscitur, si .affirmationes con vertuntur in negationes et negationes in affirmationes. Si quis autem eundem ordinem, quem supra posui, hic servare vult, in quattuor modis post secundum ponat affirmative in tertio quod dixi negative in quarto, et negative in quarto quod positum est affirmative in tertio; et similiter 5 faciat quintum sextum, et sextum quintum. Et notandum quia in modis negandi primus simpliciter negat, nihil aliud insinuans; quinque vero sequentes habent negationem pro contrario suae affirmationis. Qui enim resuscitat aliquem dicitur in secundo modo 'non facere illum esse mortuum' pro 'facere non esse mortuum', et 'non facere non esse 10 viventem' pro 'facere esse viventem'. Qui vero facit occidendum in tertio modo armatum dando arma, aut non facit non esse illum armatum in sexto modo cum possit auferre arma; aut qui facit volentem occidere non esse armatum in quinto modo arma auferendo aut negando arma, non facit illum esse armatum in quarto modo. Si negatur facere esse 15 mortuum aut non esse viventem, intelligitur facere quantum in ipso est-—facere non esse mortuum et facere esse viventem.

Eadem divisionis ratio quam dixi in 'facere esse' vel 'non esse' continetur ad quodcumque verbum 'facere' similiter copuletur. Ut cum dico 'facio te facere' vel 'scribere aliquid', aut 'facio aliquid fieri' vel 20

'scribi'.

Isti modi quos dixi in 'facere', in aliis quoque verbis per quandam similitudinem inveniuntur; etsi non omnes in omnibus, aliquis tamen aut plures in singulis, et magis in illis verbis quae transitionem faciunt ad verba, ut sunt 'debere' et 'posse'. Transitiva quippe sunt haec ad 25 verba, cum dicimus 'possum legere' vel 'legi', 'debeo amare' vel 'amari'.

Sunt quoque verba quae transitiva non sunt ad verba sed ad rem aliquam, ut 'manducare panem' et 'incidere lignum'.

Quaedam etiam sunt quae nullam habent transitionem, ut 'iacere', 'dormire', quamvis quaedam ex his videantur facere transitionem ad 30 verbum, veluti cum dicitur 'sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere'. Sed non ita est. Non enim sic dicitur 'sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere' quemadmodum profertur

'vult manducare et bibere et ludere'. Nam ita resolvitur: 'Sedit populus ad manducandum et bibendum et surrexerunt ad ludendum'. 35

In verbo quoque quod est 'esse', aliqui de praedictis inveniuntur modi. Et primi quidem duo modi facile cognoscuntur; quattuor vero sequentes, qui faciunt aut non faciunt aliud esse vel non esse, difficilius o os os ii Hic sunt. IIIIor. mi. II. I. in marg. L 15 illum esse: illum non esse L

31-32 Ex. 32. 6.

ANSELMIANA

deprehenduntur, quia multipliciter faciunt vel non faciunt aliud esse aut non esse. Pauca tamen inde dicam, ad quorum similitudinem in scripturis vel in communi sermone animadvertere aliqua poteris quae non dicam.

5 Videtur mihi, quotiens attribuitur alicui rei aut nomen aut verbum improprie, quia illa res, cui attribuitur, est illi, de qua proprie dicitur, aut similis aut causa aut effectum aut genus aut species aut totum aut pars aut idem valens aut figura aut figuratum—quamvis enim omnis figura habeat similitudinem cum re quam figurat, tamen non omne io simile est figura aut figuratum—aut, sicut incepi dicere, alio modo quam per figuram est significans illud cuius nomen aut verbum recipit, aut eius significatum, aut est in eo; aut e converso illud, de quo proprie dicitur, est in eo, de quo improprie profertur; aut ita se habent ut qui re aliqua utitur, et res qua utitur, illud quod facere dicitur.

15 Omnes autem isti modi quos dixi in 'facere' verbo, aliquando in aliis quoque verbis inveniuntur, etsi non in singulis omnes, tamen aut unus aut plures. Nam omne verbum, si proprie dicitur de aliqua re ut hoc ipsum faciat quod profertur, ut 'iacet' aut 'sedet' aut 'currit', cum hoc pedibus suis facit, aut 'domum construit' cum hoc manibus suis facit,

20 aut 'dies est' aut 'sol lucet' aut aliquid aliud, secundum primum modum dicitur.

Si vero non ita est ut hoc ipsum faciat quod pronuntiatur, ut cum quis construere domum dicitur qui nihil operatur sed praecipit, aut cum dicimus quia 'eques currit', cum ipse non currat sed faciat equum

25 currere, secundum alium modum dicitur quam per primum. Quotiens ergo audimus aliquod verbum de aliqua re proferri, quae non facit hoc ipsum quod dicitur, in aliquo de quinque modis primum sequentibus, quos dixi, diligens inspector inveniet.

Siquidem cum dicit mihi aliquis 'debeo a te amari, improprie 30 loquitur. Si enim debet, debitor est ut ametur a me. A seipso itaque ut a me ametur debet exigere, quia ipse debitor est, et si non solvit quod debet, peccat. Quod tamen ipse non ita intelligit, quamvis ita dicat.

Dicitur ergo a me debere amari, quia facit me debere se amare. Nam si meruit, fecit me hoc debere; et si sua actione non meruit, hoc solo, quia

35 homo est, causam habet in se cur illum debeam amare.

Sicut igitur dicitur facere qui non facit, sed aliquo de praedictis modis est causa ut alius faciat, sicut supra monstravi, ita pronuntiatur debere

29 seqq. Cf. De veritate, c. 8; Cur deus homo, ii. 18.

34§

MISCELLANEA

qui non debet, sed quodam modo facit alium debere, cum est illi causa ut debeat.

Eodem modo dicuntur pauperes debere accipere a divitibus cum ipsi non sint debitores, sed sint aliud hoc indigentes, quod est causa qua faciunt divites debitores ut impendant. 5

Dicimus etiam nos 'non debere peccare' pro 'debere non peccare'.

Non enim omnis qui facit quod non debet, peccat si proprie con sideretur. Sicut namque 'debere' idem est quod 'debitorem esse', ita

'non debere' non est aliud quam 'debitorem non esse'. Non autem semper peccat homo, quando facit quod non est debitor facere. Siquidem io vir non est debitor ducere uxorem, quia licet ei servare virginitatem.

Unde sequitur quia non debet eam ducere, et tamen, si ducit eam, non peccat. Non ergo semper peccat vir, quando facit quod non debet, si proprie intelligitur 'non debere'. Nemo tamen negat virum debere ducere uxorem. Debet igitur et non debet. Sed si memores eorum quae 15 supra dicta sunt, sicut dicimus 'non facere esse' pro 'facere non esse', ita dicimus 'non debere facere' pro 'debere non facere'; et ideo ubi est

'debere non peccare', dicitur pro eo 'non debere peccare'. Quod in tantum obtinuit usus, ut non aliud intelligatur quam 'debere non peccare . Quod autem dicitur debere si vult ducere vir uxorem, dicitur 20 debere ducere pro 'non debere non ducere', sicut supra monstravi

'facere esse' dici pro 'non facere non esse'. Pariter ergo, sicut dicimus 'non debere facere' pro 'debere non facere', ita dicimus 'debere facere' pro 'non debere non facere', quamvis hoc quod dicitur 'debere facere' possit intelligi eo sensu, quo deum omnibus praeesse debere dicimus. 25

Non enim deus debet quicquam, sed omnia debent illi esse subiecta.

Dicitur ergo deus debere praeesse omnibus, quia ipse est causa ut omnia debeant illi subesse, sicut dixi pauperes debere a divitibus accipere, quia in illis est causa cur divites debeant eis impendere. Hoc ergo sensu dici potest vir debere ducere uxorem. Nam omne quod suum est alicuius 30 debet eius voluntati subiectum esse. Suum autem est uniuscuiusque viri ducere aut non ducere uxorem, qui castitatem non vovit. Quare, quoniam sive ducere sive non ducere debet esse secundum eius volun tatem, ldciico dicitur quia, si vult, debet ducere, et si non vult, non debet. ' 35

Cum autem oramus deum, ut dimittat nobis peccata nostra, non expedit nobis ut, sicut verba nostra sonant, ita nobis faciat. Si enim peccata nostra dimittit nobis, non delet ea nec aufert a nobis. Sed cum oramus nobis peccata dimitti, non oramus ut ipsa nobis peccata dimit tantur, sed debita quae pro peccatis debemus. Quoniam namque peccata 40

36 seqq. Cf. Cur deus homo, i. 19 (Schmitt, ii. 86).

ANSELMIANA

sunt causa et faciunt ut illa debeamus, quae necesse habemus ut nobis dimittantur, idcirco cum orare debemus ut dimittantur debita, oramus ut dimittantur peccata. In quo non optamus ut peccata nobis dimittantur, sed debita quae fecerunt. Quod in oratione dominica ostenditur, cum

5 dicimus 'dimitte nobis debita nostra'.

Hinc est, quod usualiter dicit aliquis illi qui suam incendit domum aut aliud sibi facit incommodum, 'restaura mihi damnum, quod fecisti', et ille qui domum incendit, 'dimitte mihi damnum, quod tibi feci'; non quod damnum restaurandum sit aut dimittendum, sed hoc quod

10 per damnum ablatum est restaurandum, et hoc quod propter damnum reddendum est dimittendum intelligitur.

Eadem ratione dicit dominus quia illi, quibus misericorditer dimit timus et damus, 'mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem dabuntin si num vestrum'. Nam quoniam illi, quibus r5 misericordia impenditur, sunt causa ut impendentibus retribuatur, ideo dicuntur retribuere.

In 'habere' quoque verbo similitudo verbi 'facere' invenitur. Dicitur namque carens oculis habere oculos, non quia oculos habet, sed quia habet alium qui hoc illi facit quod oculi, et qui non habet pedes, habere

20 pedes, quia habet aliud quod est illi pro pedibus.

'Esse' quoque verbum imitatur verbum 'facere'. Dicitur enim aliquid esse quod non est, non quia est hoc quod dicitur, sed quia est aliud, quod est causa ut hoc dicatur. Siquidem dicitur aliquis pes esse claudo et oculus caeco, non quia est quod dicitur, sed quia est pro pede et pro

25 oculo. Vita quoque iustorum in laboribus multis propter desiderium vitae aeternae viventium dicitur beata, non quod hoc sit, sed quia causa est ut illi sint aliquando beati.

HAEC AD PRAEDICTA PERTINENT

Discipulus. Video plane.

30 M. Haec quidem exempla de causis efficientibus assumpsi, quoniam in his clarius apparet quod volo ostendere. Sicut autem efficientes causae in quinque modis post primum non faciunt quod facere dicuntur, sed quoniam secundus modus non facit non esse quod primus modus facit esse, et tertius facit aliud esse, et quartus facit aliud non esse, et quintus

35 non facit aliud esse, et sextus non facit aliud non esse, idcirco, sicut sepe per exempla monstravi, facere asseruntur quod primus facit, ita

36 sepe per: se' per L S Matth. 6. 12.

13-14 Luc. 6. 38.

28 See above, pp. 338-40.

MISCELLANEA

etiam non efficientes causae dicuntur facere per eosdem modos. Sunt enim proximae causae ut sit quod facere dicuntur, licet non efficientes; et sunt aliae longinquae causae, non ut illud sit, sed ut aliud sit. Fenestra enim, quae facit lucidam domum esse, quamvis non sit efficiens causa, sed per quam lux facit, proxima causa est ut sit quod facere dicitur, 5 quia non per aliud est causa ut illud sit, sed per se; quod est in primo modo faciendi, quoniam suo modo facit hoc ipsum esse quod dicitur facere. Si vero cum abest aut cum clausa est, dicitur facere tenebrosam domum, est in secundo modo, quia ideo facere tenebrosam dicitur, quia non facit hoc ipsum non esse. Si vero dicitur ille facere lucidam domum io qui fenestram fecit, aut facere tenebrosam qui fenestram non fecit, aut si dicit aliquis quia terra sua pascit eum, longinqua causa est, quia non per se faciunt, sed homo per fenestram quam fecit, aut quam cum debuit non fecit, et terra per fructum quem reddidit.

Illae itaque causae sive efficientes sive non efficientes, quae in primo sunt modo vel secundo, proximae dici possunt; aliae vero longinquae. 15

Dicamus nunc de 'facere non esse', quod etiam in sex modis contineri dixi. Qui modi per omnia sunt idem ipsi qui sunt in 'facere esse', nisi quia hic sunt in 'facere non esse' et ibi in 'facere esse'.

I. Primus enim modus est hic, quando res dicitur facere non esse, 20 quia facit hoc ipsum non esse quod dicitur facere non esse. Nam qui occidit hominem dicitur eum facere non esse viventem, quia facit hoc ipsum quod facere dicitur.

II. Secundus modus est, quando perhibetur facere non esse, quia non facit idipsum esse quod dicitur facere non esse. Modi huius exemplum 25 in 'facere esse' vel 'non esse' viventem hominem dare non possum, nisi ponam aliquem qui possit mortuum facere viventem. Hic si non hoc faceret, diceretur mortuum facere non esse viventem, quia non faceret esse viventem. In aliis vero rebus abundant exempla. Nam si cuius ministerium est in nocte facere domum lucidam esse non facit quod 30 debet, dicitur facere domum non esse lucidam, quia non facit lucidam esse.

III. Tertius modus est cum dicitur facere non esse, quia facit aliud esse quam quod perhibetur facere non esse. Ut cum aliquem dicimus alium fecisse non esse viventem, quia fecit occidentem habere gladium. 35

IV. Quartus modus est cum dicitur facere non esse, quia non facit aliud esse. Ut cum quis alium fecisse non esse viventem dicitur, quia non fecit illum, priusquam occideretur, esse armatum.

V. Quintus modus est, quando facere dicitur non esse aliquid, quoniam facit aliud non esse. Ut cum quis dicitur fecisse alium non 40

ANSELMIANA

esse viventem, quoniam fecit eum non esse armatum, priusquam occideretur.

\ I. Sextus modus est, cum facit aliquid non esse, quoniam non facit aliud non esse, ut quando occidentem non facit non esse armatum

5 auferendo arma, cum potest.

4 (f. 188). 'Velle' eisdem sex modis dicimus quibus 'facere esse'.

Similiter 'velle non esse' totidem diversitatibus quot 'facere non esse' dicimus.

Aliquando volumus aliquid propter se, ut cum volumus salutem, 10 aliquando propter aliud, ut cum volumus amaram potionem propter salutem.

5 (f. i88v). Voluntas equivoce dicitur . . . (f. 189) Permittens est quando permittimus aliquid fieri quam tamen nobis displicet. (A draft of part of De concordia, Schmitt, ii. 279-82.)

B. MISCELLANEOUS FRAGMENTS

iS i(f. 189). ANSELMUS EPITAPHIUM HUGONIS HOC FECIT.

Hic cognoscetis, qui talia picta videtis, Qua spe vixit Hugo vel sit opertus humo.

Nobilis et dives fortisque per omnia miles, 20 Dumque quater phebi via lustrat sidera caeli,

Quod bene proposuit, fortior exhibuit.

Mox aries solem recepit, sol perdit Hugonem, Fortior ut senuit, hic iuga sancta tulit.

Cui sol iustitiae fulgeat in requie.

2 (f. i89v). Idem ad interrogationem cuiusdam.

25 Quoniam corpus quod sacratur in altari est corpus Christi, et corpus 6 sex: sed L 7 diversitati L 9 volumus salutem: volutem L

22 aries: aeris L 6 See above, p. 344; cf. Liber de voluntate (P.L. 158. 487c).

6-8 See above, p. 298.

The subject of this epitaph could be either Hugh de Meulan, who became a monk of Bee in about 1077 and died on 15 October 1080, or Hugh II de Montfort, who became a monk of Bee in about 1088. In the case of the first there is a difficulty with regard to the date of his death: this is reported to have taken place on 15 October

(A. Poree, L'abbaye du Bee, i. 399), but the subject of the epitaph died while the sun was in the sign of Aries, that is to say about the middle of March. For Hugh de Montfort see D. C. Douglas, The Domesday monachorum of Christ Church Canterbury, 1944, p. 69; the time of year as well as the date of his death is unknown.

23-p. 352. 2 See above, p. 308.

MISCELLANEA

Christi propter unitatem personae est deus, ergo et corpus quod sacratur in altari propter eandem unitatem personae adorari potest ut deus.

3 (f. i89v). Cum te plasmavi, non hac in sede locavi; Ad mea regna redi, quia te moriendo redemi.

4 (f. i89v). Anselmus sanctae Cantuariensis ecclesiae antistes omnibus fidelibus Christi salutem et benedictionem dei et nostram . . . sicut ego eam suasivi. (Ep. 475, Schmitt, v. 423.)

5 (f. i89v). Anselmus.

In spe auxilii dei dicam quid sentiam, non ad ostendendam meam qualemcumque scientiam sed ad ostendendum caritative poscentibus quid sentiam. Mallem enim omnibus si quid est quod scio patere, quam precibus aliorum mihi scribendi necessitatem imminere. Quod opus non importunitate aliqua cuiquam legendum ingero, sed tantum videre volentibus simpliciter exhibeo.

C. A FORM OF DEATH-BED CONFESSION

Each of the additional quires in L to which we have referred above (p. 333) contains an identical form of confession which was widely distributed in varying forms, nearly always under the name of Anselm, in the later Middle Ages. L is the earliest, and probably the ultimate source of all later texts. In course of time it underwent a number of alterations. Gerberon printed an expanded version (P.L. 158, 685-8) from manuscripts of St. Martin of Tournai, Bee, and elsewhere. In the fourteenth century it is found in Bohemia as the concluding section of a treatise De excommunicationis poena, id est de causis, exceptionibus, reservationibus, absolutione (MS. Vatican Reg. lat. 256, ff. I03v-i04v).

But its main circulation was in England, where a revised form adapted to all conditions of life became common in the fourteenth century in Latin (British Museum MS. Harley 2253, facsimile ed. N. R. Ker,

Early English Text Society, vol. 255, 1964) and thereafter in several vernacular versions as part of an office for the visitation of the sick.

For one such version see W. Masked, Monumenta Ritualia ecclesiae Anglicanae, 1882, iii. 417-19. We print here the original form as it appears in L, and we add, as an example of the development which the text underwent in the later Middle Ages, an English version from a fifteenth-century manuscript in the Bodleian Library, Rawlinson

C. 285. It keeps closer to the original text than most vernacular forms and gives a good idea of the needs which the Anselmian text was adapted to meet.

10 sed om. L ostendendum: ostendum L 14 volentibus: volendum L

ANSELMIANA

1. MS. Lambeth 59, ff. i6iv-i62 and 188 Laetaris, quod in fide Christiana moreris ?

Respondeat: Etiam.

Gaudes, quia moreris in habitu monachico ?

5 R.: Etiam.

Fateris te tam male vixisse, ut meritis tuis poena aeterna debeatur?

R.: Etiam.

Paenitet te hoc ?

R.: Paenitet.

10 Habes voluntatem emendandi, si haberes spatium?

R.: Etiam.

Credis, quod pro te mortuus est dominus Iesus Christus?

R.: Etiam.

Agis ei gratias?

15 R.: Etiam.

Credis te non posse nisi per ipsius mortem salvari ?

R.: Etiam.

Age ergo, dum superest in te anima, in hac sola morte totam fiduciam tuam constitue, in nulla alia re habeas fiduciam, huic morti te totum

20 committe, hac sola te totum contege, hac morte totum te involve, et si dominus deus te voluerit iudicare, dic: Domine, mortem domini nostri

Iesu Christi obicio inter me et tuum iudicium, aliter tecum non con tendo. Et si tibi dixerit quia peccator es, dic: Domine, mortem domini nostri Iesu Christi obtendo inter me et mea peccata. Si dixerit tibi

25 quod meruisti damnationem, dic: Domine, mortem domini nostri Iesu Christi obtendo inter te et mala merita mea, ipsiusque meritum offero pro merito quod ego debuissem habere nec habeo. Si dixerit quod tibi est iratus, dic: Domine, mortem domini nostri Iesu Christi oppono inter me et iram tuam.

30 Quo expleto, dicat infirmus ter: In manus tuas commendo spiritum meum.

2. MS. Rawlinson C. 285, ff. 6ov-6i Saynt Ancelyne ersbiscop of Cantybery says that a seke man languys35 sand to the dede sulde of his prest thus be askide and thus he answer: i In L the text has no title. In Corpus Christi College, Cambridge, MS. 135, which is copied from L, there is the simple title Confessio. Nearly all later manuscripts name

Anselm as the author: a typical formula is in MS. Harley 2253i Hec est doctrina beati

Anselmi Cantuariensis archiepiscopi.

30-31. Luc. 23. 46.

A a C 3501

↑ Back to top

↑