3. The Anselmian miscellany in MS. Bodley 561 3°3
ANSELMIANA
splendoris, ubi est cristallus violata? ubi imminuta? ubi adaucta? ubi est fracta? ubi reiuncta? Nil integritatis perdit, nil violationis sensit, vel concipiendo vel emittendo. Ex hac ergo similitudine rationabiliter pensandus est conceptus beatae virginis Mariae aut coitus salutis eternae. Quod si amodo quaeratur quomodo virgo peperit, quomodo virgo concepit, quomodo virgo post partum permansit, dicatur contra
'quomodo cristallus sine violatione splendorem solis concipit, quomodo sine violatione eundem emittit, quomodo post emissionem integra permaneat?' Absit autem ut hoc deus omnium opifex operari per semetipsum in virgine non possit, quod iussione tantum per creaturam in creatura conficit. Interrogantibus autem et de inviolatione virginis parientis et de incorruptione cristalli splendorem concipientis et emit tentis una est danda responsio, quia sic omnipotens voluit.
3. THE ANSELMIAN MISCELLANY IN
MS. BODLEY 561
This English manuscript of the first half of the twelfth century illus trates the process by which Anselm's teaching became assimilated into the monastic tradition. The compiler made use of all three of the main texts printed in this volume, the Dicta, the De moribus, and the De beatitudine. But his main interest for us lies in the fragments on ff. 96v97v, ii8-ii8v, and i49v-i5ov, which must come from a source very near to Anselm himself. They preserve sayings which are similar to those known from other sources, but with significant differences which can best be explained by their independent transmission from notes made in Anselm's lifetime. The fragments are divided into three groups, and we have numbered them 1-21. It is characteristic of this stage of the transmission that the Anselmian fragments are sinking into anonymity and becoming dispersed among quotations from other sources (e.g.No. 18). It will very probably be found that Nos. 19 and2i, which we print here for the sake of completeness, come from some nonAnselmian source which we have failed to identify; but the Anselmian character of the collection as a whole is very clear. These fragments are interspersed among longer sermons and allegories, which also show considerable traces of Anselm's influence: ff. io7-ii5v In dedicatione ecclesiae (printed below, pp. 310-19)
Quia sancta dedicationis ecclesiae solennia celebramus . . . completum fuerit in corpore quod precessit in capite.
In substance, and often verbally, this sermon is the same as Dicta, c. 20,
MISCELLANEA
but it is filled out with much additional material, .including one clear reference to the De custodia interioris hominis (below, p. 315). ff. ii5v-ii8 De cimiterio A continuation of the dedication sermon. ff. 119-129 De aratro et carro This moralization of the parts of the plough contains a passage in which Proslogion, c. 25 is reshaped into a form approximating to that of Dicta, c. 5 :
Scalae itaque carri nostri corpus et anima recte intelliguntur, quae non immerito temoni affixe dicuntur, quia omnium voluntates hominum ad salutem utriusque, corporis videlicet et animae, intenduntur. In quibus singulis, septeni, diversa virtutum dona, quasi quidam gradus ut supradictum est inseruntur, quibus adeptis fideles quique ad 5 caelorum pervenire gaudia satagunt ac pro posse nituntur. Illuc est enim quicquid caro delectat, quicquid anima desiderat. In presenti quippe vita, delectat corpus fragile pulchritudo, velocitas, fortitudo, libertas, longa vita, sanitas et voluptas. Si igitur pulchritudo delectat, in illo regno beatitudinis 'fulgebunt iusti sicut sol'. Si velocitas, tantae 10 facilitatis erunt tunc corpora nostra, ut ubicunque volet spiritus, ibi statim aderit corpus. Si fortitudo, talis erit tunc uniuscuiusque fortitudo quantam centum milia hominum habere in hac vita non possunt. Si libertas, cui nihil possit obsistere, tanta erit tunc sanctorum libertas quanta fuerit habenda voluntas, ut nihil eos impediat intrare vel exire 15 quocumque volent. Si longa et salubris vita, erit tunc ibi sana eternitas et eterna sanitas, qua 'iusti in perpetuum vivent', et 'salus iustorum a domino'. Si quaelibet non immunda sed munda voluptas, 'torrente voluptatis suae potabit eos' dominus. Descriptis itaque septem corporis gradibus, ad insinuandum gradus animae deo iuvante veniamus. 20
Animam igitur delectant inpresentiarum sapientia, amor, et concordia, potentia, honor, securitas, et gaudium. Si sapientia delectat, ipsa dei sapientia ostendet tunc eis seipsam, et nihil erit quod nescient, quoniam deum scientem omnia scient. Si amicitia, diligent deum tunc plus quam seipsos et invicem tamquam seipsos, et deus illos plus quam illi 25 seipsos, quia illi illum et se invicem per illum, et ille se et illos per seipsum. Si concordia, erit illis omnibus tunc una voluntas quia nulla erit nisi sola dei voluntas. Si potestas, sicut poterit deus quod volet per seipsum, ita poterunt illi quod volent per illum, quia sicut illi nihil aliud volent quam quod ille, ita et ille volet quicquid illi volent, et quod 30 ille volet non poterit non esse. Si honor, deus servos suos bonos et fideles supra multa bona constituet, immo 'filii dei vocabuntur' et erunt.
Et ubi erit unicus eius, ibi erunt et illi, 'heredes quidem dei, coheredes autem Christi'. Si securitas, certe ita certi erunt nunquam et nullatenus
ANSELMIANA
ista vel potius istud bonum sibi defuturum, sicut certi erunt se non sua sponte illud amissuros, nec dilectorem deum dilectoribus suis invitis ablaturum, nec aliquid deo potentius invitos deum et illos separaturum.
Gaudium vero quale aut quantum est ubi tale et tantum bonum est?
5 Erit enim ibi deus 'omnia in omnibus'. Ecce iam descriptis gradibus immo beatitudinibus corporis et animae ad ea quae de carro scribere coepimus veniamus. fF. 129-139v De navi A moralization of the parts of a ship. fF. I39v-i47 De molendino A moralization of the parts of a mill. The work is divided into two parts, of which the second is substantially and often verbally the same as De moribus, cc. 41-42. ff. I47v-i49 De milite temporali et spirituali
= De similitudinibus, c. 193 (above, p. 97), with many verbal differences.
TEXTS
A. THE ANSELMIAN FRAGMENTS
i. (f. 96v) Quadratus lapis sex latera habet, et in unoquoque laterum quattuor cornua habet angulariter coniuncta, per quae firmus sit super quodlibet illorum laterum iaceat. Cui perfectus quisque comparatur cum in his sex lateribus in prosperitate videlicet et adversitate, in 5 prelatione et subiectione, in publico et in secreto, firmus in sua bonitate perseveret, quattuor subnixus virtutibus, id est prudentia, temperantia, iusticia atque fortitudine concorditer in eo permanentibus.
Cf. Dicta, cc. 8 and 20 a.
2. Omnis denarius haec tria debet habere: monetam, pondus, puritatem.
Similiter et omnis professio vitae hominum. Nam denarius vitae 10 monachilis purus et gravis et bene formatus esse debet, et purior et in omnibus perfectior quam clericalis. Similiter et clericalis perfectior in omnibus quam laicalis, differunt enim inter se et moneta, et pondere, et puritate. Nec tamen falsi dicuntur si quisque habet quod et quantum habere debet. Per monetam intellige habitum, religionem, tonsuram,
15 cuiuscunque ordinis; per puritatem voluntatem subiectam voluntati dei, quae est pura oboedientia, cui contraria est propria voluntas, quae est inoboedientia.
Cf. De moribus, c. 90.
13 quisque: non add. cod.
C 3501 X
3°6
MISCELLANEA
3. Tres anima dignitates habet: intellectum, voluntatem, memoriam.
Quantum enim quilibet deum intelligit tantum procul dubio eum timet ac diligit; et quantum illum diligit tantum voluntas diligentis in eius amorem qui diligitur persistit. Igitur quantum quisque diligit, tantum illius quem diligit meminit. Itaque vetus homo exuitur et novus induitur. 5
4. (f. 97) Superbiam, curiositatem, carnis voluptatem habentem, haec tria comitantur: insipientia, iniuria, insania. Insipiens enim est qui utili preponit inutile et non necessarium. Iniuriam facit qui quod iustum est deserens, quod non decet nec expedit agit. Insanus vero est qui plenam sufficientiam deserens amat et sequitur ea quae sibi magis pariunt 10 penalem indigentiam.
5. Spiritus sanctus arguit 'mundum de peccato', id est de feditate pec cati, quia ipse non credebat in nomine Iesu; 'de iusticia' autem, quia iustorum non verentur exempla; 'de iudicio' autem quia pravorum non verentur exitus. 15
6. Tribus his causis adquiritur scientia: doctrina scilicet, experimento, ratione. Doctrina percipitur lectione et auditu; experimento autem per hoc quod quisque experitur, quod satis omnibus notum est; ratione vero naturali, quam habet quisque a deo secundum gratiam sibi datam.
Cf. Dicta, c. 3, p. 120 above.
7. Servum dei voluntarium haec tria semper in hac vita delectant: 20 subesse, servire, oboedire. His contraria gravant: dominari, preesse, iubere. Et per haec potest se ipsum quisque probare si servus dei est, si haec amat.
8. Similitudo obedientie et licentie inter matronam et magistram, et filiam et ancillam, et latronam. Vocantur autem matrona veritas, et 25 magistra prelatio, filia obedientia, ancilla importuna licentia, latrona inobedientia.
8a. Matrona vel domina est voluntas dei. Magistra, voluntas prelati.
Filia obedientia. Soror eius licentia laudabilis. Ancilla inobedientia.
Soror eius licentia vituperabilis. 30
Cf. De moribus, cc. 85-89.
24 matronam: matrem cod. magistram: magistrum cod. 25 latronam: licen tiam cod. matrona: matrem cod.
12-15 Ioh. 16. 8.
ANSELMIANA
9. 'Qui fortiter premit ubera elicit butirum', id est qui modesto sermone alloquitur fratrem gratum accipit responsum, id est quasi ab uberibus exprimit butyrum. At qui inepto sermone ad iram provocat fratrem, quasi ultra modum stringens ubera, pro lacte elicit sanguinem.
5 10. Tres modi sunt conversorum: inchoatio, medietas, perfectio. In inchoatione veniunt blandimenta dulcedinis. In medio tempore cer tamina temptationis. Ad extremum vero plenitudo perfectionis. Prius namque illos dulcia suscipiunt quae consolentur; postmodum amara quae exerceant; et tunc demum suavia atque sullimia quae confirment.
10 Nam sponsam suam vir quisque prius dulcibus fovet blandimentis, quam tamen iam coniunctam asperis probat increpationibus, probatam vero securis possidet cogitationibus. Ita ergo vitam unius (f. 97v) cuius que conversi et inchoatio blanda permulcet, et aspera medietas probat, et plena postea perfectio roborat.
15 11. De qualitate pastoris atque doctoris. Sit pastor iustus in proferendo iudicium, mansuetus in puniendo, pius in miserando. Ad haec per petranda sit in iudicio doctrina, in mansuetudine custodia, in pietate disciplina. Sit etiam eloquens. Eloquentia talis esse debet ut doceat, ut delectet, ut flectat. Docere necessitatis est; delectare suavitatis; flectere
20 victoriae; id est ut suadenti prebeatur assensus. Auditor delectatur si suave loquaris, flectitur si amet quod polliceris; si autem timet quod minaris, oderit quod arguis. Doce igitur ut instruas, delecta ut teneas, flecte ut vincas.
12. Tribus modis amatur quicquid unquam amatur: aut natura, aut 25 rectitudine, aut spe commodi. Natura enim est ut omne bonum et utile amemus. Rectitudo, ut benefacientem nobis amemus. Spes est expectatio commodi. His omnibus tribus modis diligendus est deus: natura quia omnibus melior est et utilior, et ideo plus ceteris amandus; rectitudine quoniam omnia quae habemus, etiam hoc ipsum quod sumus, prestitit
30 nobis, et tanto magis eum amare debemus quam nos ipsos quanto ipse maior est, qui se pro nobis dedit, et eisdem semetipsum daturus est.
Et quoniam ei personaliter id non possumus reddere, non enim iis eius persona eget, ostendit nobis quibus reddere debeamus ut sibi ipsi persolvamus, dicens: 'Mando vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos.'
35 Et apostolus: 'Sicut pro nobis Christus animam suam posuit ita et nos debemus pro fratribus animas ponere.' Spe commodi vel remunerationis,
20-21 delectetur . . . flectatur cod.
1 Prov. 30. 33.
34 Ioh. 15. 17.
35-36 1 Ioh. 3. 16.
MISCELLANEA
quoniam immortalitatem et incorruptibilitatem nobis, et seipsum, promittit.
Cf. Dicta, c. 10; De moribus, c. 80; De sim., cc. 181-2, pp. 298-9 above.
13. Tria sunt in anima: spiritus vel ratio, quasi vir recte disponens et gubernans totam domum; voluntas etiam preceptis rationis in omnibus obsequens; appetitus carnalis, quasi vir adulter maculans omnia atque 5 dispergens.
Cf. Dicta, c. 17.
14. Utrum corpus quod sacratur in altari debet adorari ut deus. Quoniam corpus quod sacratur in altari est corpus Christi, et corpus Christi propter unitatem personae est deus, ideo corpus quod in altari sacratur propter eandem unitatem personae adorari potest ut deus. 10
This text with a single variant (1. 9 ideo: ergo et L) is also found among the Anselmian fragments in MS. Lambeth 59, f. i89v (see below, p. 351) under the title: Idem
(scil. Anselmus) ad interrogationem cuiusdam.
15. Detractor cum detrahit facit auditorem suum sibi faventem vigere in peccatis, penitentem tepere, nescientem temptationem interdum etiam usque ad lapsum periclitari, robustum se extollere, et alios contempnere, vel minus diligere. Vox talis seminatoris vitetur ut venenum mortiferum. Illius namque sermo ubi se auribus ingerit penetralia 15 pectoris penetrans cor perimit.
Cf. Dicta, c. 7.
16. Peccatum redimi potest sed emi non potest, id est tantum potest dari deo ut dimittat peccatum quod factum est, sed non potest tantum dari deo ut concedat fieri peccatum quod nondum est.
17. (f. 118) De humilitate et superbia 20 Humilitas, quae mater esse dicitur omnium virtutum, ortus est magnus vel solum in quo virtutum plantaria fructificant, vel funda mentum vel firma petra super quam consurgit aedificium virtutum, vel potius mons altissimus, in quo personae honestissimae id est virtutes omnes conversantur. Superbia vero vallis est horribilis, in qua bestiae 25 dirissimae commorantur, leo scilicet ferocitatis, ursus crudelitatis, lupi impietatis, serpentes detractionis, vulpes invidiae, porci immundiciae, aliae quoque multae. In fundo huius vallis nichil penitus videtur sed sunt tenebrae horrendae et miserabiles, id est caecitas mentis. Unde
ANSELMIANA
talibus ascenditur gradibus usque ad summitatem illius montis. Primus itaque ascensionis gradus est peccati vel caecitatis cognitio, secundus paenitudo, tercius dolor, quartus vera confessio, quintus persuasio scilicet ut firmiter credatur, id est voluntas ut increpetur et iusto iudicio
5 iudicetur, sextus patientia, scilicet ut legem iudicii libenter ferat, septimus amor in perferendo. Hic septimus est in requie, caeteri omnes in labore. Huc demum qui pervenerit in pace dulcissima requiescit, quia peccatorum omnium remissionem, servatis inferioribus, et vitam aeternam, si perseveraverit, obtinebit. Sunt autem duo vigiles qui
10 montem istum a malis latronibus assidue custodiunt, verecundia scilicet coram deo et verecundia coram hominibus. Sed verecundia coram hominibus aliquando est proditrix, tunc videlicet cum putat abscondi posse quod facit vel quod facere cupit. Quae autem coram deo est nec fallit nec aliquid mali unquam admittit.
Cf. Dicta, c. 1; De moribus, cc. 99-108.
15 18. (f. I49v) Quinque modis nos gulae vitium temptat. ... vel dando naturam nutrire.
Extracts from Gregory the Great, Moralia in lob, xx, cc. 60-61, P.L. 76, 556-7.
19. Aliquotiens homo id ipsum boni quod facit amittit. Aut enim comedit, aut vendit, aut mutuat, aut a furibus aufertur ei. Bonum suum male devorat qui, de se magna sentiens, sua pascitur opinione, quamvis
20 nolit ea publicari. Vendere vero est pro recto opere terrenum com modum vel laudem appetere. Mutuat autem qui pro bono communi privatum lucrum appetens perdit utrumque. Furibus auferre est incaute alicui bonum quod in se latet propalare. Quare sic nos vivere decet ut misericordia dei omne opus nostrum et precedat et subsequatur. Nemo
25 enim damnatur nisi per debitum iudicium, neque salvatur nisi indebita misericordia.
20. (f. i5ov) Anselmus Propria voluntas angeli sive hominis est, quae contra voluntatem dei est. Cum enim vult aliquis quod deus velle prohibet, nullum habet
30 auctorem suae voluntatis nisi seipsum, et ideo sua propria est. Nam quamvis homo voluntatem suam aliquando subdat voluntati alterius hominis, propria tamen est si contra voluntatem domini est, quoniam non eam subdit nisi ut aliquid quod vult attingat, et iccirco seipsum habet auctorem cur eam alii subdat. Quapropter propria voluntas est
35 quae nulli alii subdita est. Solius autem dei est propriam habere volun32 voluntatem om. cod.
MISCELLANEA
tatem, id est quae nulli subdita sit. Quicumque igitur propria voluntate utitur ad similitudinem dei per rapinam nititur, et deum propria dignitate et singulari excellentia privare, quantum in ipso est, velle convincitur. Si enim est aliqua voluntas quae nulli subdita sit, non erit voluntas dei omnibus prelata, nec erit sola cui nulla alia praesit. 5
Sciendum vero quia propria voluntas semper mala est, et nunquam alicui bona est. Verum si dei voluntati subdita est tunc a deo inspiratur et bona est. Et propria non est, quia dei voluntati subdita est. Cum autem dei voluntati non subditur, herbae similis odoriferae merito dicitur, quae pro sui specie et lenitate concupiscibilis est ad tangendum, 10 sed constat quia mortifera est ad absorbendum. Quam quia multi pro sui iocunditate aut vitare nolunt, aut ex appetitus importunitate vel ex consuetudine victi nequeunt, malo suo attrectantes graviter inde, immo miserabiliter, infirmantur et pereunt. Sic sic et propria voluntas, licet sit ad implendum delectabilis, constat tamen quia noxia est omnibus et 15 exitiabilis.
Cf. De moribus, cc. 6-8, 38; Dicta, c. 18; De Ineam. Verbi, c. 10 (Schmitt, ii. 27).
21. 'Non sumus sicut plurimi adulterantes verbum dei, sed ex sinceri tate sicut ex deo coram deo in Christo loquimur.' Adulterari namque est 20 verbum dei aut aliter de illo sentire quam est, aut ex eo non spirituales fructus sed adulterinos foetus humanae laudis quaerere. Ex sinceritate vero loqui est nil in eloquio extra quam oportet quaerere. Sicut ex deo autem loquitur qui scit non se a se habere sed ex deo accepisse quod dicit. Coram deo vero loquitur qui in omne quod dicit non humanos 25 favores appetit sed omnipotentis dei presentiae intendit, non suam sed auctoris gloriam quaerit. Qui autem scit ex deo quidem se accepisse quod dicit, et tamen dicendo propriam gloriam quaerit, sicut ex deo loquitur sed non coram deo, quia eum, quem cordi suo non preponit cum predicat, quasi absentem putat. 30
B. THE ENLARGED VERSION OF DICTA, C. 20*
IN DEDICATIONE ECCLESIAE
Quia sancta dedicationis ecclesiae solemnia celebramus, congruere vide tur ipsius rationem celebritatis inquirere, et quod inde investigare poterimus deo opitulante scire cupientibus communicare.
Mirum satis potest videri quid hoc sit quod dicitur deum sibi inter 19-20 2 Cor. 2. 17
1 The passages which are identical with Dicta, c. 20, are printed in italics.
ANSELMIANA
homines domum voluisse fieri, qui nullo indigens omnia sola bonitate sua ex nihilo fecit, factam subvehit, subvectam circumdat, circumdatam implet ac superat. Sed certe si bene consideratur, magna eius misericordia prae visum est ut sibi domus inter homines aedificaretur. Cum enim aliquis
5 quaeritur, primo itur ad domum eius, quoniam ibi esse maxime putatur. Si autem domum propriam non habuerit, ubi sit hospitatus inquiritur. Quod si nec hospitium habere dicitur, incertum est ubi quaeratur, nisi forte ad praesens tunc ubilibet esse videatur. Ne igitur incertitudo esset ubi deus quaereretur, domum sibi inter homines aedificari voluit ut qui eum gratia
10 suae utilitatis inquireret, illum in domo sua sine dubio inveniret. Nam cum dicitur hominibus deum ubique praesentialiter totum esse et in omni loco adorandum esse, tot impedimenta hinc et inde occurrunt ut paene dei memoria obliviscatur, et vix ab aliquo nisi magna urgente necessitate cum sapore tamen mentis deprecari videatur. Quare deo nobis providente sibi
15 inter homines domum parari voluit, quatinus cum eam quique viderent, sui domini recordarentur; in qua convenientes eo devotius ab eo auxilium quaererent, quo eandem domum ad hoc ipsum ordinatam cognoscerent. Cum igitur omnipotens deus aliquo in loco sibi domum statuit, magnam miseri cordiam eiusdem loci habitatoribus impendit.
20 Profecto si latronum sive praedonum alicubi multitudo esset, qui loci illius incolas depraedarentur atque vastarent, et aliquis praepotens inter illos incolas sibi domum aedificaret, ut eos angustiatos defensaret, prae dones coerceret, latrones fugaret, multas ei gratiarum actiones idem incolae reddere deberent. Quia cum domum sibi non ob aliud statuisset quam ad
25 profectum aliorum, tanto propensius illum amare debuissent quicumque illius tuitione defenserentur, quanto se minus promeruisse viderent tanti viri defensionem.
Praevidens itaque deus utilitati suorum fidelium inter illos sibi domum fecit fieri. 'Totus enim mundus in maligno positus est', et sicut venatores
30 suam venationem exercent, sic daemonum multitudo quaerunt circumeundo quem devorent. Et cum aliquem dei amore tepidum sentiunt, hunc quasi venantes invadunt atque invadendo per diversa vitia trahunt, sicque in sua retia venire compellunt.
Hac igitur, ut mihi videtur, rationabili consideratione potest videri, 35 multum nobis deum providisse in hoc quod sibi domum vel templum inter homines voluit aedificari.
Considerandum autem quia aliud est templum, aliud domus. In domo namque habitatur, in templo vero non solum habitatur, sed etiam sancti ficatur. Verum sive dicatur domus sive templum, quamdiu ad dei servitium
40 deputatur, templum intelligitur.
29 1 Ioh. 5. 19.
30-31 Cf. 1 Petr. 5. 8.
MISCELLANEA
Quicumque igitur ad dedicationem praesentis basilicae hodie devote convenistis, oportet ut quod in his manu factis fieri videtis, totum in vobis completum esse cognoscatis. Primo enim manibus patrinorum ad ecclesiam fuistis allati et sacerdotibus vel exorcistis ad catecizandum oblati. Qui dum vos catecizarent, dum Christi legibus initiarent, de 5 massa antiqua praevaricatione corrupta praecidebant, et ipsa fidei pro fessio et pravorum morum abrenuntiatio quae a vobis exigebatur, interiorem parturiebat in vobis novitatem, qua Christi imaginem de caelo portaretis renati per gratiam, sicut antea portaveratis imaginem terreni parentis ex eo geniti per naturam. His documentis instructi ac10 cessistis ad aquam et fonte salutis abluti estis, ubi secundum apostolum per trinam immersionem Christo consepulti estis, ut quemadmodum semel ipse carne mortuus est, et 'resurgens ex mortuis iam non moritur', ita et vos a peccatis abluti et prima regeneratione regenerati, morti animae, id est peccato, non subiciamini. Deinde oleo sancto uncti 15 fuistis in capite ut caritas quae per spiritum sanctum datur semper abundet in corde, secundum illud verbum Sapientie 'Oleum de capite tuo numquam deficiat'. Unde et apostolus: 'Caritas dei diffusa est in cordibus vestris per spiritum sanctum qui datus est vobis'. Datus est et idem spiritus cum aquis salutaribus ablueremini, sed ibi ad praeteri20 torum criminum remissionem, hic autem ad aedificandam in cordibus vestris dei et proximi dilectionem. Haec caritas in Christi corpore non praefert indigenam alienigenae, non nobilem ignobili, non virum mulieri, sed omnes per adoptionem spiritus facit filios, quicumque per eundem spiritum clamant 'Pater noster, dimitte nobis debita nostra'. 25
In hoc ergo Christi corpore ille solus habetur sullimior qui fuerit in dei amore potentior. Accepistis et oleum sanctum in pectore ut vigeat in corde vestro sapientia. Accepistis et in humero dextro ut in exercitiis bonorum operum indeficiens servetur patientia neque aliquando noverit sinistra vestra quid faciat dextera. Quia vero in humeris constat vigor 30 portandi oneris, huius partis unctione Christi athletae dedicati estis, ut sciatis vos ad certamen esse vocatos et per totum vitae vestrae cur sum contra antiquum hostem publicis et privatis congressionibus esse pugnaturos. Data est ad ultimum vestis candida caput et membra cooperiens, et ut candore suo figuram praeferebat corporeae novitatis 35 et spem futurae immortalitatis, ad quam de spe ad speciem venietis si cum veste candida, id est vitae innocentia, ad regis nuptias intraveritis.
His ibique sacramentis initiati et confirmati facti estis templum dei vivi, fundati in fide, superedificati in caritate, cumulati spe de promissa
13 Rom. 6. 9. 17-18 Eccle. 9. 8. 18-19 Rom. 5. 5.
25 Matth. 6. 2) 12. 29-30 Cf. Matth. 6. 3.
ANSELMIANA
eternitate. Quisquis ergo scire desiderat ubi sit hoc templum, quis ille sit qui illud paravit, ubi oblationes et sacrificia offeruntur, ubi deus hospitatus sit, quaerat qui a se torporem et negligentiam repellit, qui vitiorum voraginem calcavit, qui in opere dei fervidus, in bono consilio
5 promptus, et ad omne quod deo placet est paratus, et agnoscat quia vere ibi, ibi inquam, est Christus hospitatus. Anima siquidem talis hominis sedes est sapientiae, habitaculum Sancti Spiritus, templum dei sanctum in quo delectatur altissimus. Nichil enim deus requirit a vobis nisi bonitatem, quia 'domini est terra et plenitudo eius'. Hoc autem requirit
10 deus ut velis et studeas esse bonus, quoniam quidem numquam eris bonus nisi volueris. Sed velis et intus velis et efficieris si vere volueris, quoniam dominus bonae voluntati incrementum dabit. Unde dicit apostolus, 'Templum dei sanctum est, quod estis vos.'
Cum igitur ecclesia dedicatur, gratia illa quae homini collata est cum 15 Christianus fieret commemoratur. Nec aliud innuit templi dedicatio, quam fidelis animae cum deo sancta copulatio. Nam qincumque in Christiana fide baptizatur, in ipsa hora baptismatis deo dedicatur. Fitque heres regni caelorum, qui prius fuerat pabulum et stipula infernorum. Huius itaque doni atque diei dignissime mentionem facimus, in qua supernis civibus associati
20 sumus. Nec parva aestimari debet templi dedicatio, cum uniuscuiusque fidelis animae in ea designetur sanctificatio, et simul totius multitudinis
Christianorum cum deo copulatio. Indignissimum est igitur non venerari diem illam, quae sibi aperuit caelestis vitae ianuam. Cuius memoriam, si frequen ter in anno potuerit, agat; sin autem, vel semel singulis in annis agere
25 celeberrime studeat, ne tantae gratiae aliquatenus ingratus appareat.
His ita de spirituali dei templo breviter praelibatis, nunc ad ea quae in his visibilibus templis aguntur sacramenta veniamus, et ea latius exponentes prout dominus donaverit cum superioribus conferamus.
Primo igitur lapides qui ad hanc aedificandam fabricam comportati 30 sunt, aut de montibus sunt praecisi aut de locis subterraneis eruti aut de agris collecti. Adhibetur et cementariorum manus quae tundente frequentius ferro superiectaque regula scrupulositatem et deformitatem lapidum complanat et ad debitam quadraturam qua maiores minoribus in pariete coaptari possunt artis suae disciplina perducat. Similiter in 35 sancto dei templo spiritualiter impletur cum de omni genere hominum, sullimium videlicet humilium et mediocrum, ad audiendum vitae verbum conveniunt, et caelestis disciplinae dolabro tortitudinem veteris vitae deponunt, ut in dei aedificio tanquam perpoliti lapides ordinari possint, ubi iam non aspernetur nobilis ignobilem, dives pauperem.
9 Ps. 23. 1.
13 1 Cor. 3. 17.
MISCELLANEA
Planatis itaque lapidibus cum in pariete ad ordinem unius lineae collocantur, additur et glutinosa cementi tenacitas quae lapides invicem astringens ab imposito sibi onere separari non sinat, quamvis alicubi maior minori superponitur, alicubi etiam maior minore premitur. Sic sic et in spirituali dei aedificio fieri videtur, cum eos quos fidei congregat 5 unitas, ligat indissolubilis caritas, ut non indignetur maior de praelati one minoris, nec conqueritur minor de correctione maioris, dicente apo stolo, 'Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi.'
Notandum vero quia surgente paulatim aedificio aliquotiens qua dratus lapis imponitur qui sex lateribus superiecta regula tundenteque 10 frequenter ferro caesus addicitur. Habet enim in unoquoque laterum quatuor cornua angulariter coniuncta per quae firmus sit super quod libet latus iaceat. Cui perfectus quisque comparatur, cum in prosperi tate et in adversitate, cum in praelatione et in subiectione, cum in publico et in secreto, velut in sex lateribus firmius in sua bonitate 15 perseverat, quatuor utpote virtutibus, prudentia videlicet, temperantia, fortitudine atque iustitia in eo concorditer permanentibus. Ceduntur et alii lapides quadrangulares qui fundamento passim ubique super ponuntur, ut quasi totius aedificandae fabricae pondus sustineant basesque vocantur. Significant autem et isti praelatos atque doctores 20 sollicitudinem totius ecclesiae gubernando sustinentes. Qui ideo bene quadrangulares esse dicuntur, quia sacrorum quatuor evangeliorum doctrina fulciuntur. Sunt et capitella quae columnis totum surgentis fabricae pondus sustinentibus imponuntur et ad mensuram basium quadrangulariter regula dictante constituuntur. Additur et lapis angu25 laris ambos fabricae parietes e diverso venientes excipiens totamque domus longitudinem et latitudinem angulariter iusto quadratu metiendo continens illumque de quo dicitur significans, qui compage parietis in utroque nectitur, (et cetera) 3,
Angularis fundamentum lapis Christus missus est, 'Ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum', cum in unitate fidei catholicae coadunavit populum gentilem et iudaicum. Cuius exem plum quidam nunc in ecclesia fideles recte vivendo pro viribus suis imitari conantur, dum omnes quos possunt ex mundi naufragio ad portum ecclesiasticae securitatis suo exemplo et doctrina concurrere et 35 eos qui iam in ecclesia conversi sunt, siquando instinctu diaboli a pacis et caritatis rectitudine dissideant, evangelicae auctoritatis et apostolicae doctrinae magisterio ad pacis et caritatis dulcedinem satagunt convertere.
10 Gal. 6. 2. 11-22 Cf. Dicta, 8 and 20 a.
29-30 Hymnus ad Laudes in fest. ded. eccl.
33 Ephes. 2. 14.
ANSELM I ANA
Sunt et alii lapides uno tantum latere foris prominentes in maceria quasi sponde positi, minores quidem et impolitos lapides qui cemento passim medio parietis iniciuntur hinc et inde continentes. Significant etiam et isti quosdam fideles qui licet non magni, alicuius tamen sunt nominis
5 et utilitatis in ecclesia conversantes, quibus etsi nulla super alios cura committitur, concilio tamen eorum et exemplo vita minorum et con versatio iuxta normam ecclesiasticae disciplinae ad bene vivendum instituitur.
Immittuntur etiam in singulis columnarum lateribus quadrati lapides 10 velut ostiarii qui sese alterutrum aperte fronte respiciunt, portenden tes quatuor virtutes quae nostram mentem optime praemuniunt, abs tinentiam videlicet et prudentiam, continentiam quoque et censuram disciplinae. Abstinentia namque adversus ea, quae se mentibus nostris importune ingerunt, manu valida comminus decertat. Prudentia vero
15 intuitu perspicaci praevidet ne qualibet maligni spiritus fallacia ruptis habenis abstinentiae illecebra carnis subeat, deincepsque choro virtutum provulso mentis et corporis primatum obtineat. Continentia quoque super ea omnia quae sunt animae et corporis bona et mala principatur.
Censura etiam disciplinae bestiales motus ne ad effectum prosiliant 20 districtius cohibere dinoscatur. Ad introitus quoque ponuntur lapides in quibus appensa versantur ostia, quibus mentium nostrarum aperte designatur custodia, unde Psalmista precatur dicens, 'Pone domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis.' Et dominus,
'De corde' inquit 'exeunt cogitationes malae' et cetera. Et Salomon, 25 'Perversae cogitationes separant a deo.' Portae siquidem cordis nostri duos habent custodes, desiderium vitae eternae et memoriam mortis.
Qui sicut inter se diversi sunt, ita diversos nuntios crebro recipiunt.
Expulsis itaque vitiis, desiderium vitae eternae quae gaudia paradysicolae possideant animae nuntiat dicens: 'Vivunt, amant, sapiunt,
30 laudant, gaudent, concordant, veloces sunt et securi.' Nuntius autem mortis infernalia tormenta nuntiat animae dicens: 'Domina inferni domus tuae pulsat ostium. Mille demones cyrographum omnium pec catorum ferentes eam sequuntur. Apud inferos etenim omnia sunt genera tormentorum quorum minimum transcendit omnia genera
35 poenarum visibilium. Unusquisque ibi et se et alium odit. Ab incendio ignis ad frigoris horrorem, iterum a frigore et sic indesinenter transeunt ad ignem.'
Innuunt autem isti lapides ecclesiae non inconvenienter aedituos suae et aliorum salutis curam gerentes. Nam et seculares ut ad deum citius
22-23 Ps. 140. 3. 24 Matth. 15. 19. 25 Sap. 1. 3.
25-37 Cf. De custodia interioris hominis, pp. 356-7, 359 below.
3i6
MISCELLANEA
convertantur et conversos ut in bono quod inceperunt permanere debeant iugiter exhortantur. Alii quoque lapides quamplures cementariorum ingenio artificiosissime ceduntur et poliuntur, qui non tam ad constructionem quantum ad compositionem operis in maceria passim interius et exterius imponuntur. Quibus iure designantur quidam fideles 5 deo devote famulantes quorum licet inter magnales non sit celebris memoria, eorum tamen fide et studio et devotione utpote filiorum gau det et exultat mater ecclesia. Sciendum tamen quia sicut nichil valet quantorumlibet pretiosorum vel politorum sine cementi glutino lapidum constructio, ita nichil prodesse possunt alicui virtutes aliquae, si non eas 10 astrinxerit in fundamento quod est Christus verae caritatis connexio.
Descriptis igitur aliquantisper lapidibus aedificandae fabricae com petentibus, videamus nunc et pro captu nostro describamus utensilia quae cesoribus et cementariis ad cedendum lapides et ad aptandum collocandumque sunt necessaria. Indigent etenim quampluribus, plumbo 15 videlicet cum appendiculo, regula, livello, immo marculis acriter incidentibus. Sciendum autem quia lapidum alii ita leviter ceduntur et poliuntur, ut cesores in eis aut nichil aut parum laborasse videantur.
Alii vero etsi magna cum difficultate, tamen quoquo modo complanantur.
Quidam etiam multotiens tundente marculo aut frustatim confringuntur, 20 aut prorsus annichilantur. Sic sic fit et in spirituali aedificio, quotiens homines se divino subiciunt magisterio. Quidam enim dictante sancto spiritu ita sunt etiam in initio mites et docibiles, ac si iamdudum ea quae susceptae religioni competunt didicerint. Quidam autem non solum in initio verum et in processu temporis ita fiunt protervi et implacabiles, 25 ut potius conteri et durius affligi quam vinci maluerint. Tales siquidem hericiis bene consimilantur quia cum aperte delinquentes a suis doctoribus inde reprehenduntur, hericii more culpam penitus infitiantes in suis perversitatibus velut in spinis occultantur. Si vero quandoque fratrum exhortationibus resipiscentes offensas sponte confiteantur, aut 30 ideo faciunt ut desideratam et quoquo modo quaesitam oboedientiam habeant, aut quasi minus ab aliis custoditi fugam ineant. Providendum est igitur cementario et sollertius attendendum qualiter quem lapidem dolare, in quo loco fabricae eum collocare conveniat, sicut praelato qualiter quem fratrem doctrinare et tractare, vel cui quam oboedientiam 35 commodare debeat. Per cementarium etenim pastorale magisterium, religionis vero disciplina intelligitur per marculum. Debet namque praelatus ostendere pro temporis qualitate discipulis et dirum magistri imperium et pium patris affectum. Quod bene per plumbum cum appendiculo designatur cum eo iuxta maceriam lente demisso quis lapis 40
3 celantur cod. 38—39 Cf. Reg. S. Benedicti, c. 2.
ANSELMIANA
ceteris amplius promineat vel quis occultius introrsus lateat demon stratur. Lapis etenim prominens plumbo offendente introrsum trahetur, et delitescens foras emittitur. Sic sic praelatus si quem suorum forinsecis negotiis vacare cupientem attendit, debet illum introrsus magistra s auctoritate reprimere. Si vero contemplationi furtim et absque licentia ceteris amplius vidit insistentem, praestituens ei bonum oboedientiae debet eum ad communem monasterii regulam, exempla maiorum imitanda proponendo reducere, asserens quia nichil deo sic placet quomodo oboedientia. Unde dominus ait, 'Malo oboedientiam quam
10 victimas.' Lapidum etiam, quos cementarius explanare vel quadrare voluerit, regula superiacente ferroque tundente tumores exceduntur, quia mentium nostrarum vitia regula iustitiae trutinante funditus evelluntur. Unde scriptum est, Damnat nota malum regula iustitiae.
15 Ad ultimum vero livello cementarius utitur cum utrum omnis ecclesiae fabrica circumcirca unius et equalis altitudinis sit, livello monstrante sine omni scrupulositate veraciter experitur. Quid igitur aliud per livellum rectius quam matrem virtutum discretionem intelligere debemus, qua omne quod agimus aut cogitamus, quid, quale,
20 quantum, vel qua intentione fiat, intra nosmetipsos trutinari videmus ?
Per hanc etenim solam in huius vitae exilio a brutis animalibus discerni mur et per huius exercitium bene viventes angelis consortes efficimur.
Hanc quippe dedicationis solemnitatem festivius aliis omnibus festivi tatibus nos agere debere quodam modo monstramus, ubi eam multi25 plicatis luminaribus celebramus. Accenduntur etenim interius simul et exterius in quatuor frontibus ecclesiae dedicandae duodecim luminaria, singulis quidem in frontibus terna, quibus significatur quod in ea com mendanda sit lucens et ardens apostolica doctrina. Quae luminarium
7nultiplicatio nostrum designat desiderium, quod in nostri salvatoris amore 30 magis et magis accendendo midtiplicare debemus. Duo namque lucerna videtur habere, claritatem scilicet et ardorem. Qua ex re admonemur in nostri conditoris amore fervere debere, et in bonis operibus indesinenter lucere. Iuxta illud evangelicum: 'Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent patrem vestrum, qui in caelis est.'
35 Hinc etiam in ecclesia dei mos inolevit ut dum missa celebratur lucerna iugiter ardeat quatinus ad amorem dei nos ipse luminis ardor provocet, et ad bonorum operum exhibitionem eiusdem luminis claritas invitet. Non igitur quis neglegentia torpeat, sed quotienscumque sacrosanctum misterium celebraturus sive auditurus accedit, mentem suam in dei amorem exerceat,
9-10 Cf. 1 Reg. 15. 22. 18 Cf. Reg. S. Ben. c. 64. 33-34 Matth. 5. 16.
MISCELLANEA
et quod secundum deum vivere velit, apud se firmiter proponat. Fiunt ita que non incongrue sicut iam dictum est per quatuor frontes ecclesiae dedicandae cruces et lumen accenditur, ut per hoc clarescat quia virtute crucis dominicae omnis demonum potestas expellitur, et quod apostolica lucerna per quadripartiti partes mundi evangelica comitante doctrina, 5 homine quatuor elementis compacto praedicante, dilatanda praecipitur.
Scriptum namque est, Exueret deus ut tetra caligine mundum, doctrinae accendat lumen apostolicae.
Unde et cum ecclesia dedicatur ante introitum missae quatuor 10 mundi partes alta voce sic pronuntiantur, 'Ab oriente portae tres, ab occidente portae tres, ab aquilone portae tres, ab austro portae tres.' Quae omnia si bene intelliguntur constat quod in spirituali aedificio scilicet homine spiritualiter impleta videbuntur. Nomen etenim Adae ex quatuor orbis partibus esse dicitur et omnis homo 15 ex traduce Adae carnaliter esse cognoscitur. Arctos namque, Dysis,
Anathole, Mesembria, dicuntur oriens et occidens, aquilo et meridies.
Quatuor siquidem primae litterae priorum quatuor nominum coniunctae nomen Adae constituunt. Notandum quoque quia per quatuor mundi partes quatuor hominis aetates designantur. Homo nam20 que quatuor elementis constans per quatuor aetates, pueritiam scilicet, et iuventutem, senectutem et decrepitatem, per quatuor mundi partes, orientem et occidentem et ceteras, velut ecclesia per quatuor frontes distinguitur, et in singulis terna luminaria accenduntur cum in fide sanctae trinitatis baptizatus deum ex toto corde, ex tota anima, ex tota 25 mente diligere, et in spei, fidei et caritatis operibus sese viriliter exercere, et in cogitatione et locutione et opere, in splendore quatuor princi palium virtutum, prudentiae videlicet, et iusticiae, fortitudinis et tem perantiae decenter ornatus, coram deo mundum se custodire videtur.
Quod autem quadris ecclesiae frontibus singulis quidem ternis 30 luminaribus interius et exterius accensis quatuor hominis aetates significare diximus, hoc in libro Sichomachiae Prudentio docente didicimus. Dixit enim, Quadrua vis animae trinis ingressibus aram cordis adit, castisque colit sacraria votis. 35
Seu pueros sol primus agat, seu fervor ephebos 11-13 Apoc. 21. 13. 14-19 This association of the Greek names for the four corners of the earth with the letters of Adam's name was popularized by Rabanus
Maurus, De laudibus sanctae crucis, i. 12 (P.L. 107, 197-8). 35-319. n Prudentius,
Psychomachia, 11. 843-50.
