Chapter 6 of 13

2. The Anselmian miscellany in British Museum MS

2. The Anselmian miscellany in British Museum MS

MISCELLANEA

ego facilis ad rapiendum quasi quilibet alius, cui deus credidit curam ovium suarum, ut eas regam, custodiam, pascam, eo pacto ut si negligentia mea aliqua ex eis perierit, erit anima mea pro anima eius, et sanguinem eius de manu mea requiret deus. Ideo timeo, ideo conturbor, quia scio horrendum esse in manus dei viventis incidere.' Et frater 5

'Propitius,' ait, 'domine, sit vobis deus. Quare talia cogitatis et dicitis?

Nullus hoc cogitat quod cogitatis. Ecce alii abbates gaudent et laeti existunt.' Respondet, 'Fortassis deus dedit illis securitatem. Ideo iocundantur et hilarescunt. Mihi autem non dedit. Iccirco iure timeo quia scio illum pecuniam suam exigere cum usuris ab iis quibus com10 misit.'

Iudicium regale est iudicium sponte quesitum, dicit Anselmus.

Item Anselmus: Monachi iudicium imperatum. Abstinentia cuius libet saecularis potentis ex propria venit voluntate; abstinentia monachi ex praelati pendet arbitrio. Tristitia regis vel cuiuslibet potentis est 15 superba; tristitia monachi suavis est et compunctione plena.

Idem Anselmus. Tria sunt quae hominem faciunt honeste vivere inter homines: verecundia, silentium, modestia.

Quidam monachus Becci petebatur ad episcopatum ecclesiae Belvacensis. Cumque sanctus Anselmus abbas huic electioni assensum prae20 bere nollet, et monachum suum petentibus non concederet, dixerunt petitores: 'Domine, nos eligimus eum, non ipse se ingerit. Quare non vultis concedere quod petimus?' At ille, 'Si', inquit, 'ipse deus me eligeret, adhuc timerem, quia ipse per prophetam elegit Saulem, et per semetipsum ludam traditorem, qui ambo reprobati sunt.' 25

2. THE ANSELMIAN MISCELLANY IN BRITISH

MUSEUM MS. ROYAL 8. D viii This manuscript contains a theological miscellany put together, probably over a number of years, by Robert de Braci, prior of Llanthony from 1131 to 1137. From our point of view its most important text is the De moribus (ff. 61-750, with corrections and additions in the same hand as that of the original scribe (ff. 61—75v and i64v-i7ov), which have converted the De moribus into the enlarged version popularly known as the De similitudinibus. Most of these additions come from 5 incedere cod.

5 Cf. Hebr. 10. 31.

10-11 Cf. Matth. 25. 27.

12-16 Cf. Ep. 233 [iii. 50].

ANSELMIANA

well-known sources and we do not reprint them. But for a few chapters no source has yet been discovered. These are chapters 175 and 181-5.

Despite the uncertainty about their origin, their Anselmian inspiration cannot be doubted, and they are printed below. It seems very likely that they derive from uncorrected drafts or notes of Anselm's sayings, for there is a glaring error in chapter 181, which is reproduced in all the manuscripts we have looked at,1 and several misquotations seem to tell of an oral transmission.

Robert de Braci also included in his miscellany extracts from Anselm's letters and prayers, and other fragments which he ascribed to Anselm.

These fragments, which are not found in Anselm's collected works, contain clear traces of his thought and we print them below. We do not, however, print a sermon on Wisdom, 18, 15-16, which Robert de

Braci entitled Anselmus, quomodo intelligitur 'Dum medium'. This text is found anonymously in several good manuscripts immediately after the De similitudinibus.2 No doubt Robert de Braci found it in his copy of this work and assumed that Anselm was the author. It is an interest ing text which would require to be studied in tracing the history of the De similitudinibus, but its connexion with Anselm is too remote to justify its inclusion in this volume.

The following manuscripts have been used to establish the text of the chapters from the De similitudinibus: d: B.M. Royal 8 D viii (see above, p. 15) e: B.M. Royal 5 E xiv (see above, p. 12 n. 1) h: Hereford Cathedral P. 2. i For the other fragments the only source is D.

TEXTS

A. CHAPTERS OF UNKNOWN ORIGIN IN

DE SIMILITUDINIBUS

{De sim. c. 175) De peccato De peccato tribus modis loquimur. Secundum naturam, id est, districtam iustitiam, ut illud: 'Qui dixerit fratri suo, fatue, reus erit gehennae ignis.' Secundum gratiam, ut, 'quacunque hora peccator

1 See above, p. 7, for similar errors in the text of the De moribus.

2 British Museum MSS. Royal 5 E xiv and Cotton, Cleopatra C. xi; Paris, Bibliotheque Nationale, lat. 15686.

8-298. 1 Cf. lac. 5. 15.

7-8 Matth. 5. 22.

MISCELLANEA

veniret. 5 ingemuerit peccatum suum remittetur ei,' et, 'Convertimini ad me, dicit dominus, et ego convertar ad vos.' Secundum disciplinam, cum praecipitur homini tantum vel tantum paenitere. Disciplina est sub gratia, quia nullus paenitere vel satisfacere posset, nisi gratia prae

(De Sim. c. 181) Quod tribus ex causis res omnis amatur Quicquid amatur, aut natura amatur, aut rectitudine, aut spe com modi. Natura enim est, ut omne bonum amemus et utile. Rectitudo vero, ut benefacientem nobis amemus. Spe commodi quandoque res 10 amatur: alia propter usum, ut mei, eo quod sit bonum et suave, etiam secundum usum; alia vero secundum effectum, ut absinthium, et non nulla naturalis potio, quae cum dent sanitatem, nullam tamen in usu praebent suavitatem. Tribus etiam his modis diligendus est deus:

(De sim. c. 182) 15 De natura Natura, quia omnibus melior et utilior est, et ideo plus ceteris est amandus.

De rectitudine Rectitudine, quoniam omnia quae habemus praestat nobis, etiam 20 hoc ipsum quod sumus. Et tanto eum amare debemus plus nobis ipsis, quanto maior est ipse qui se pro nobis dedit, et nobis eisdem semetipsum daturus est. Et quoniam ei personaliter non possumus reddere istud— non enim his persona eius eget—ostendit nobis quibus vicem reddere debeamus, dicens: 'Mando vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.' 25

Et apostolus: 'Sicut pro nobis Christus animam suam posuit, ita debetis pro fratribus animas ponere.' Diligere igitur debemus nos invicem; tum quia et bruta quaedam animalia hoc faciunt, tum quia unius familiae scilicet Christi sumus; et quia in regno eius singulos sicut nosipsos diligemus; et quia ibi aequaliter ab ipsis diligemur. Indecens enim est 30 si in hoc mundo habuerimus odio quos ibi sumus habituri karissimos.

Sciendum est enim quod quicunque ibi aderunt, nobis vicem reddent pro dilectione praesenti.

2 cum: ut cum H 8 rectitudine: recte codd. 9 Rectitudo: Rectum codd.

23 istud: illud H 1-2 Zach. 1. 3. 8-33 Cf. Fragments, no. 12 (below, p. 307).

12, 17. 26-27 1 Ioh. 3. 16.

25 Ioh. 15.

ANSELMIANA

De spe commodi Spe etiam commodi vel remunerationis diligendus est Deus, quoniam immortalitatem et incorruptibilitatem nobis promittit.

5 De tribus modis libertatis {De sim. c. 183) Libertatis siquidem tres modos dicimus esse: libertatem videlicet actionis, quam omnes volunt; id est, ut libere facere possint quae volunt. Dicitur etiam libertas intelligentiae, quam non omnes volunt.

Est etiam libertas rectae voluntatis, quae semper est bona. Hanc IO paucissimi volunt, id est, ut ea velint quae debent. Notandum quod libertas actionis sine libertate bonae voluntatis semper est mala. Verum libertas intelligendi est media, quae bona est, quotienscumque libertati rectae voluntatis adhaeret; mala autem, cum sine illa est. Habet primo quis quantulamcumque libertatem intelligendi, id est, scit intelligere

15 quid sibi expediat. Velit illam in bono, et sic promerebitur adipisci libertatem intelligendi quicquid expedit, volendi quodcumque debet, agendi quicquid prodest. Sub libertate volendi, est libertas arbitrii.

{De sim. c. 184) De venatione diaboli 20 Diabolus per peccati suggestionem cotidie it ad venandum. Eos vero intra retia sua retinet, quos nec dolor pro peccato proprio afficit. Illos autem iam amittere incipit, quos pro carnis intemperie lugere iam conspicit. Quosdam autem tertii ordinis, id est, sanatos a carnalibus et spiritualibus peccatis, omnino perdit. Primi omnino lugeant, doleant

25 adhuc secundi, tertii vero gaudeant.

{De sim. c. 183) Quod Deus non horreat peccatum Horrere Deus dicitur animam peccatricem, non quod horreat pec catum, quod nihil est, sed quia non est ibi debita iustitia, quam ibi

30 amet, ut dicimus nos horrere domum, in qua nihil est quod amemus; sed hoc et illud improprie. Virtutibus igitur adhereamus postponendo

5 De tribus libertatibus EH 15 expedit EH 30 amet: amaret EH 28-29 Cf. De casu diaboli, ix-xi.

MISCELLANEA

vitia, et hanc patientiam amplectendo cum iugi exercitio. Patientia etenim vel quaelibet virtus sine exercitio quasi plumbea lancea est.

B. MISCELLANEOUS FRAGMENTS (MS. d)

1. (f. 50) Item Anselmus Omnis voluntas rationalis creaturae subiecta debet esse voluntati 5 dei. Hic est solus et totus honor quem debemus deo et quem a nobis exigit deus. Hunc honorem debitum qui deo non reddit, aufert homo deo quod suum est et deum exhonorat, et hoc est peccare. Quamdiu autem non solvit, manet in culpa. Nec sufficit solummodo reddere quod ablatum est, sed pro contumelia illata plus debet reddere quam abstulit. 10

2. (f. 52v-53) Anselmus archiepiscopus Hanc autem perfectae humilitatis altitudinem hac ratione considera, ut te humiliorem et inferiorem omnibus hominibus veraciter credere valeas. Et credo quia si haec quae dico recte intelligis, tu ipse pro parte aperte intelligere poteris, quia non aliter quisque aestimandus est esse 15 veraciter humilis nisi intimo cordis affectu credat quod ipse omnibus hominibus inferior et deterior sit. Si te maiorem vel equalem alicui credis, etiam si coram deo verum sit quod credis, si bene conscientiam tuam scrutaris, non hoc sine quantulacumque iactantia facis, quia hoc ipso quod ita de te credis, te super illum extollis, et licet fortassis non 20 plene intelligas, non tamen parva superbia pulsaris. Si itaque vides te bene vivere et alium male vivere, et propterea tua conscientia tibi dicit quod non illo inferior sed melior sis, vide quam subtili astutia tunc inimicus te seducit. Ostendit tibi in corde tuo et verum est quod tibi ostendit, quia bonum est semper melius quam malum, licet non recta 25 comparatio sit quia malum nunquam est bonum; sed tamen saepius ita solet dici, et tibi semper quasi ante oculos pingit, quia non aliter debes credere, si veritatem vis dicere, nisi quod sis melior qui bene vivis, ille deterior qui male vivit.

Cum ergo ita dicis et ita credis manifestum est quia de bono quod 30 facis gloriaris, in qua glorificatione ideo te superbia periculosius deludit, quod de bono quod facis te extollis. Quodsi in hoc perseveras et ita de te estimas, scias proculdubio illud quod credis te facere bonum, non esse bonum, et ideo non esse bonum quia superba glorificatione corruptum.

1 hanc: hoc DE S-6 Cf. Cur Deus Homo, i. 11 (Schmitt, ii. 68. 12); Ep. 414 [iii. 133], 11. 24-25.

7-10 Cf. Cur Deus Homo, i. 15.

11-302. 22 Cf. Dicta, c. 16, pp. 170-1; De beat., p. 290 above.

ANSELMIANA

Ne ergo huiusmodi superbia te decipiat et bonum quod in te est veneno suae malitiae corrumpat, oportet ut bonum quod habes non tibi a te esse intelligas, ac per hoc quia non a te illud habes, verius credere debes et potes quia illius potius est a quo habes. Deus autem qui

5 eternaliter bonus est et a seipso bonum suum habet, vel potius qui ipsum essentialiter est, si ipse de bono suo se glorificat, hoc utique sine ulla iactantia facere posset, nec in hoc ei ulla superbia timenda esset, quia sicut semper est deus, ita semper est bonus, nec aliud potest esse nisi bonus, et hoc potenter non potest sicut iam saepius diximus.

10 Tu vero cum de bono quod tuum non est nec a teipso habes gloriaris, ita facis quemadmodum stultus, qui in seipso ex toto infirmus et nichil omnino per seipsum efficere valens, induitur armis alterius quae ei praestantur. Quibus munitus omnino ab adversario non superatur dum his armis induitur; et cum per arma quibus est indutus sit defensus,

15 quod non est percussus potius hoc sibi reputat, et suis viribus quod non est vulneratus. Cui autem iste stultus gratias agere debeat de hoc quod non est vulneratus, sibi an armis quibus munitus mansit illesus, si certus vult esse, veniat ad bellum inermis; et cum veluti nudus undique percussus et vulneratus fuerit, tunc nisi stultissimus sit in semetipso

20 expertus intelliget, intelligens etiam cui gratias reddere debeat, sibi an armis quibus eum protegentibus olim evaserat periculum mortis.

Ne ergo huius stulti insipientiam incurras, cave ne de his quae tua non sunt nec ad te aliter pertinent nisi quia tibi veluti praestita sunt tumeas, sed potius intende et diligenter discerne quid a te solo sis, et

25 cum hoc intellexeris, intelliges etiam et hoc quod nullo esse melior debeas reputari, quod ideo non debes quia a te ipso unde aliquo melior existas non habes.

Cum ergo non habeas, sicut ostensum est, unde te meliorem malo possis credere, fortassis vel equalem te esse potes credere. Sed si hoc tibi

30 persuades, ut vel equalem te illi esse credis, iam quidam ramus super biae—quamvis ut tibi videtur fortassis parvus vel fortassis nullus—ad te se inclinat ut te tangat, atque tangendo etiam si non animadvertas te decipiat in hoc quod vel equalem te malo esse cogitas. Sic enim cogitando peccas, quia sic cogitando te elevas, et dum extollentia filia

35 superbiae quasi suis adulationibus te pascit, omnino humilis esse de dignaris, et dum hoc modo superbia te seducit, non bonus sed malus et peccator debes a cunctis sapientibus estimari.

Illa enim superbia sicuti multi dicunt semper magis est periculosa quae quasi sub specie boni se palliat, quia dum quasi a fronte simili40 tudinem boni ostendit, et illuc stultus quem decipit intendit, minus vulnus mortiferum quod ei veluti a tergo infigitur sentit. Si ergo

MISCELLANEA

omnem superbiam cavere desideras, oportet ut non solum bonis sed etiam illis qui in praesenti mali esse videntur te inferiorem et deteriorem per omnia esse veraciter credas, quia non aliter celsitudinem verae humili tatis assequi poteris, nisi te inferiorem et deteriorem omnibus, sicuti vere inferior et vilior es, credideris. 5

Quod vero inferior et deterior es, et quod hoc sicuti verum credere debes, iam tibi puto satis ostensum esse, in eo quod nec maiorem nec equalem alicui te recte credere potes. Si ergo nec maiorem nec equalem te recte credere potes, remanet ut inferiorem et viliorem omnibus hominibus sicuti vere inferior et vilior es veraciter credas. Itaque et io cum hoc veraciter credis quod es, vel potius te hoc esse sine ulla dubi tatione vides, scilicet inferiorem et viliorem esse omnibus hominibus, tunc vere humilis es vereque humilitatis celsitudinem tenes.

Postquam haec, ut nulla omnino superbiae radix in te remaneat, id tu ipse quoque iudica et recte iudica, quod ita omnes debent de te facere 15 sicut de re vilissima atque abiectissima. Si quis autem te honorare appetit, ita debes hoc fugere sicuti rem quae nichil ad te pertinet. Si vero iniurias et contumelias tibi facit, ita hoc gratanter accipe veluti illud quo vere dignus es. Qui ita humilis est, ipse veraciter potest dicere

'humiliatus sum usquequaquam', et quia veraciter humiliatus usque20 quaquam, veraciter vivificabitur a domino, sicut consequenter orat cum dicit 'Domine vivifica me'.

3. (f. 123) Anselmus Tria sunt: sol, splendor et calor. Ita sunt soli coherentia, ita con substantialia, ut quocumque ad inferiora mittantur nec sol ipsis careat 25 nec ipsa solem relinquant. Sole igitur manente in superioribus ad illuminandum hunc mundum, splendor eius non ipsum relinquens ad inferiora transmittitur; et quaecumque splendor illuminat, calor utique soli scilicet et splendori coherens aut ad subsistendum roborat aut ad fructificandum invitat. Hic splendor quamdiu est in sole, est indefici30 ens et inextinguibilis, sicut et sol, sicut et calor. Haec enim tria sunt consubstantialia, ut si perierit unum, pereat et alterum. Huiusmodi ergo splendori elementari a sole descendenti si cristallus apponitur velut parum nebulositatis habens, fit pervia et calore coalente fit gravida; appositaque stuppa vel boleto sicco quod vulgo dicitur escha, nascitur 35 splendor extinguibilis, extinguibilitatem habens non ex se sed ex sibi coniuncta materie. In huiusmodi itaque conceptione vel emissione

,2°' 22■ Ps118' io724-32 Cf. De processione Spiritus Sancti, c. viii (Schmitt, 11 T99-201).

↑ Back to top

↑