Chapter 8 of 13

4. The Anselmian miscellany in Bodleian MS

4. The Anselmian miscellany in Bodleian MS

ANSELM IANA

incendat nimius, seu consummabilis aevi perficiat lux plena viros, seu algida boreae aetas decrepitam vocat ad pia sacra senectam.

Orientalis siquidem plaga pueros, australis vero iuvenes, aquilonalis 5 autem perfectos viros, id est senes, occidentalis quoque senes, id est decrepitos, significans, parte quaque illustrata tribus portis, trinis vide licet ingressibus occurrit ad colendum trinum nomen, id est sanctam trinitatem quae est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, et hoc per quadrina competa, videlicet per quatuor mundi climata doctrinae

10 apostolicae praedicationibus illuminata. Unde et ibi subsequitur, Quod bene discipulis disponit rex duodenis, dicens ad eos, 'Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine

Patris et Filii et Spiritus Sancti'. Sive enim tria per quatuor, sive quatuor per tria multiplicaveris, ad ternarium et quaternarium, immo

15 ad duodenarium perfectum numerum pervenit et ad notitiam sanctae Trinitatis sanctorum quatuor evangelistarum narratione pertingere poteris.

Pluribus igitur ex causis in sanctis solemniis gaudere debemus, maxime vero in hac celebritate videtur gaudendum fore quae ad memoriam

20 revocat illam transitionem qua unusquisque transit in tantam dignitatem ut sit ipse celebris, erutus ab ignorantiae tenebris, positus ut semper gaudeat et in amorem sui conditoris immensa dulcedine ferveat. Iure quidem in hac celebritate gaudere solus homo precipitur, quoniam inter ceteras in terra creaturas ipse solus per baptismi sacramentum cuius figuram haec

25 templi dedicatio praetendit dei templum efficitur, dicente apostolo 'Templum dei sanctum est, quod estis vos'.

(This completes the part of the text which expands Dicta, c. 20. What follows is an elaborate exposition of the ceremonies of consecration.)

4. THE ANSELMIAN MISCELLANY IN BODLEIAN

MS. DIGBY 158

This twelfth-century manuscript from St. Mary's Abbey, Reading, contains a collection of pieces described in the contemporary list of contents as Plures sententiae Anselmi. This same title is found in another manuscript of the twelfth century, British Museum Royal 8 B. xviii, which is now incomplete. A third manuscript with this title was formerly

11 Ibid., 1. 850.

12-13 Matth. 28. 19.

26 1 Cor. 3. 17.

MISCELLANEA

in Dover Priory.1 The relation between this collection of sententiae and Anselm is difficult to determine. Only two of the pieces are individually attributed to Anselm: one of them is chapter 5 of the Dicta, which presents no problem; the other is a sententia de motione altans, about the authenticity of which there is a difference of opinion.2 Four of the remaining anonymous pieces are clearly Anselmian, being extracts from the De moribus. Several pieces are extracts from Augustine, Jerome, and Gregory, with or without an attribution to their source. The remainder show Anselm's influence in varying degrees. We print a selection of those which seem most worthy of consideration in this context. The following is a brief list of the contents of the collection: ff. 9i-9iv Sententia Anselmi archiepiscopi de motione altaris.

See below p. 321. ff. 9iv~93v Miscellaneous extracts from Augustine and Gregory.3 f. 94 A monastic dialogue printed below, p. 323. f. 96 Sermo venerabilis Anselmi archiepiscopi Cantuariensis de duabus beatitudinibus et miseriis.

Dicta, c. 5. f. 103 De octo beatitudinibus.

See below, p. 327.

There was formerly a manuscript at Christ Church, Canterbury with a piece entitled Anselmus de viii beatitudinibus (M. R. James, op. cit., p. 132, no. 1606), perhaps the same as this. f. io6v De spirituali claustro.

See below, p. 332. ff. io7-ii6v Miscellaneous extracts on free-will, original sin, the soul, the Eucharist, etc., without ascriptions, but partly from Augustine and Cassiodorus, concluding with the beginning of the treatise on the monastic life by the monk Radulfus (beg. Octo sunt quae si diligenter a monachis observantur). The complete text is in a number of manuscripts: British

Museum Royal 12 C i, and 7 A iii, Bodleian Laud misc. 362, St. John's 1 The Digby and Royal manuscripts both have the following list of contents:

In hoc volumine continentur hii libri Liber scintillarum Plures sententiae Anselmi.

Identical mistakes in the numbering of the chapters of the Liber scintillarum, indicate a common source for both manuscripts. The two items also occurred together at Dover Priory. (M. R. James, Ancient Libraries of Canterbury and Dover, p. 416.)

2 For the arguments against its authenticity see F. S. Schmitt, Revue Benedictine, lxv> 1955) 222-7, and for an alternative view R. W. Southern, St. Anselm and his

Biographer, pp. 125-7. The sententia is also found under Anselm's name in Hereford

Cathedral MS. O. 1. vi, a twelfth-century manuscript from Cirencester.

3 Here MS. Royal 8 B xviii ends.

ANSELMIANA

College, Oxford, 130; imperfectly printed among the works of Lanfranc

P L. 150, 639).1

f. 116V De non recta comparatione virtutum et vitiorum.

Nonnunquam ideo extollimur . . . ille ad iudicium ea sibi assumit.

= De moribus, cc. 110-19. f. ii7v De immunditia cordis.

Noverit etiam qui suam discutere infirmitatem . . . non omnium delere possimus.

— De moribus, cc. 120-1 (p. 84. 1-26, above), f. 11S No title.

Sciendum est quia iuvene . . . placida exterius reddit verba.

= De moribus, cc. 140-1 (p. 91. 21-34 above) with some additions, f. 118 De septem gradibus humilitatis.

Qui in valle ignorantiae ... in perfecta sui cognitione.

= De moribus, cc. 100-8 (p. 81. 4-25).

TS 1. D: Digby MS. 158

R: Royal MS. 8 B xviii H: Hereford Cathedral MS.

(P: Ep. iii. 159; P.L. 159, 194)2 Domino et amico carissimo, reverendo abbati Willelmo, Anselmus servus ecclesiae Cantuariensis, salutem.

O. i. vi Quando respondi ad quod quae sivistis de altari et de ecclesia, ita erat cor meum quadam sollici tudine gravatum, ut non possem intendere iis quae dicebam, et nuntius vester ita festinabat, ut in aliud tempus hoc differre non possem. De quo quidem neque in decretis neque in canonibus memini me aliquid legisse,

SENTENTIA ANSELMI

ARCHIEPISCOPI DE

MOTIONE ALTARIS

IO Quod de altari et de ecclesia quaesivistis non mihi ad presens occurrit me in decretis aut in canonibus aliquid inde legisse, 1 decretis Egini papae legitur altare 15 sed a quodam episcopo audivi quia 1 For this writer, whose works form the best testimony to St. Anselm's influence on monastic writings in England, see St. Anselm and his Biographer, 206—9, and Medieval and Renaissance Studies, i, I94L 24-28, v, 1961, 31* DrH. Kohlenberger is preparing an edition.

2 This letter was printed from a manuscript now lost in the first edition of Anselm s letters by J. Picard, Cologne, 1612. The passages which are found only in this text are printed here in the right-hand column.

15 Egini: Eugenii P 15-322. 1 See Burchard, Decreta, iii. n : Ex decretis Ygini papae cap. iv. Si motum fuerit altare, denuo consecretur ecclesia {P.L. 140, 675).

Y C 3501

MISCELLANEA

motum iterum consecrandum. De his cum domino papa Urbano locutus sum, assistentibus quibusdam episcopis. Sed papa dicebat mensam altaris motam, nec reconciliandam, nec iterum consecrandam, nec amplius in altare reputandam. Alii vero dicebant tantum recon ciliandam, nullam tamen auctoritatem ostendentes. In hoc autem 5 omnes concordant, quia violato principali altari tota ecclesia cum altari iterum consecranda est; nec ecclesia consecranda est sine consecratione altaris, aut principalis, aut alicuius alterius in eadem ecclesia. In his autem omnes concordant cum quibus inde locutus sum, excepta altaris mensa. Item si aliqua pars ecclesiae destructa reficitur, aut nova fit 10 altari immoto, aqua tantum ab episcopo benedicta aspergendam dicunt.

Ratio autem quam a me quaesivistis haec mihi super his videtur: altare non fit propter ecclesiam, sed ecclesia propter altare; et ideo violato principali altari, iam non videtur esse ecclesia, quia non est illud propter quod ecclesia construitur et consecratur. Quapropter cum 15 illud fit novum, recte videtur cum eo consecrari, per quod recipit ut sit ecclesia. De moto altari iterum consecrando haec quoque mihi ratio videtur. Altare vicem fidei Christianae tenet, ut sicut non nisi in altari sacrificium nostrum offerimus, ita non nisi recta fide sacrificia bonorum operum offeramus, si ea deo placere volumus. Sicut igitur fides mota 20 a suo fundamento quod est Christus et a sua stabilitate iam non est fides, ita altare motum a suo fundamento iam non est altare. Sive ergo de eadem materia totum, sive de alia fiat altare, novum et aliud quam fuerat altare videtur; et ideo consecrandum. Propter hanc rationem cavendum existimo, ne altare gestatorium consecretur sine suo funda25 mento, quod multi custodiunt, et fere ubique custoditur, quamvis in Normannia, cum ibi eram, non servaretur, sed nudi lapides nusquam affixi consecrarentur. Quod ego non damno, nec tamen facere volo. Ex his quae dixi, sequitur quia si tota ecclesia nova fiat altari sine violatione manente, quoniam sine consecratione altaris alicuius consecrari non 30 debet, aut altare aliquod est ibi renovandum, ut simul cum ecclesia consecretur; aut aqua ab episcopo ad hoc benedicta intus et exterius simpliciter cum processione aspergatur.

Quae facienda de his dixerim, ex ore et usu aliorum didici: 35 rationem vero eandem alios habere non nego, sed ego a nullo accepi.

Quapropter quod per me, vel per 6 altari {prius) om. P g inde om. H 22 ergo: quod P 23 quam: quod P 25 suo om. P 27 servaretis P 3 33 cum processione om. P

10 fit: sit P 14 esse om. DP 24 et ideo: esse ideo H; et om. P

ANSELMIANA

alios sentio, sanctitati vestrae po stulatus simpliciter insinuo donec vobis certius aut melius patefiat.

Valete.

2. A monastic dialogue Dixit dominus Iesus discipulis suis: 'Negotiamini dum venio', quia nisi in hoc seculo negotiati fueritis, in futuro cui negotiari possitis minime invenietis; id est date de vestro temporali bono, dum vobis licet, ut a me in futuro recipiatis de meo sempiterno. Et ne aliqui dicant

10 dominum alios ad negotiandum invitasse et alios dimisisse adiungit dicens: 'Omnes sitientes venite ad aquas.' Omnes sitientes, id est celestem patriam desiderantes, venite ad aquas, id est ad predicationes meas, quibus ab omni inquinamento carnis et spiritus mundabimini.

'Et qui non habetis argentum', id est temporale lucrum, 'properate, emite 15 absque ulla commutatione', id est seculari remuneratione, 'vinum et lac'; vinum, id est fervorem fidei ac spiritus, lac, id est nutrimentum sancte ecclesie, et misterium corporis et sanguinis domini, quibus sancte anime cotidie nutriuntur ac reficiuntur. Sic igitur dominus noster invitat omnes tam pauperes quam divites, cuiuscumque ordinis sint, in 20 sancta ecclesia commorantes. Et, ne quidam causa penurie secularis substantie excusationem negotiandi cum Christo habeant, respondit dominus dicens eis: Fratres, non vos detineat paupertas vestra, quia pro quanto habetis regnum meum habere potestis; testante beato

Gregorio ubi ait: Regnum dei tantum valet quantum habes. Ad hanc 25 dominicam invitationem quidam monachus, sub disciplina beati Bene dicti constitutus, qui diu religiose vivendo domino militavit, ait intra se ad dominum: Domine, ex quo seculo renuntiavi, omniaque mea et meipsum pro te abnegavi, unde tibi negotiari valeo ?

Ad hec misericors dominus, qui novit cogitationes hominum et 30 secreta cordium, respondit ad monachum: O monache, si pauper tatem habes, michi negotiari potes.

Monachus: Paupertatem habeo cum propheta qui ait: 'Pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea, exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus.' Et iterum: 'Ego vero egenus et pauper sum, sed tu deus

35 adiuva me.' Et alibi: 'Ego sum pauper et dolens, et infirmata est in me virtus mea; suscepit me salus tua deus.'

Ad hec dominus: Non doleas, O monache, si pauper es pro me, quia, cum dives essem, pauper fui pro te, et de hac paupertate, si spiritualis

6 Luc. 19. 13. 11, 14-15 Is. 55. 1.

32-34 Ps. 87. 16. 34-35 Ps. 69. 6.

29 Cf. Ps. 93. 11.

35-36 Ps. 68. 30.

MISCELLANEA

es, potes celestes divitias conquirere; paupertas vero sine spiritu susurrans est et deo murmurans, rebusque aliorum invidens, et non facit fructum; sed si paupertatem spiritualem possides illam sine dubio pro tuo necesse, non pro meo, emere non recuso.

M.: Illam siquidem habeo quam tibi venalem pronuntio. 5

Dominus: Quantum tibi pro illa dabo?

Mo.: Non minus quam regnum celorum.

D.: Magnum postulasti.

M.: Et tu magnum per apostolum tuum in evangelio tuo promisisti quando dixisti: 'Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum 10 celorum.'

D.: Ex verbis meis assumpsisti. Ecce habes quod petisti, quia verba mea non possunt falli. Nunc dic michi si habes aliquid aliud venale.

M.: Mansuetudinem habeo venalem.

D.: Illam emere volo. Dic quid inde a me pro illa poscis? 15

M.: Terram posco.

D.: Terram tibi dabo magnam et fructiferam.

M.: Non quero terram in qua homines moriuntur, sed illam de qua per prophetam dixisti: 'Mansueti autem hereditabunt terram' et cetera.

Item dicit: 'Credo videre bona domini in terra viventium.' 20

M.: Res minimas habeo, nescio autem si de illis habes ad faciendum.

D.: Quas habes manifesta.

M.: Lacrimas. 25

D.: Has valde diligo, quia ad maxillam meam descendunt, et illa interiora peccata abluunt que orationes abluere nequeunt. Dic michi quid pro illis habere cupis ?

D.: Magna petis, magna habebis. Sed si adhuc habes quod vendere velis aperi michi.

M.: Consolationem sicut in evangelio dixisti: 'Beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur.' Et propheta dixit: 'Secundum multi30 tudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tue letificaverunt animam meam.'

D.: Bene michi negotiatus es, fiet tibi sicut petisti. Quid amplius habes venale ?

M.: Duo habeo venalia que non habes sed iam habuisti, videlicet 35 famem et sitim, que patior pro te.

D.: Merito hec pro me pateris, quia hec eadem et alia multa graviora passus sum pro te, et maius opus est tibi hec michi vendere quam michi emere. Sed tamen quid pro illis vis recipere ?

10-11 Matth. 5. 3. 19 Ps. 36. ii. 20 Ps. 26. 13.

29-30 Matth. 5. 5. 30-32 Ps. 93. 19.

ANSELMIANA

M.: Satietatem in gloria tua cum propheta qui ait: Satiabor dum manifestabitur gloria tua.

D.: Fiat petitio tua. Quid ultra habes venale?

M.: Miseriam, pro qua volo habere misericordiam, sicut dixisti in 5 evangelio: 'Beati misericordes', id est miseriam et compassionem ali orum in corde suo habentes, 'quoniam misericordiam consequentur.'

D.: Misericordiam petis, illam habebis.

M.: Domine, quia omnia venalia mea optime a me comparasti, quod dam ornamentum valde carum et pretiosissimum tibi reservavi.

10 D.: Quale est illud?

M.: Munditia cordis.

D.: Hanc multum diligo, quia familiaris est michi et mecum loquitur quando vult; sed revolve illam michi ut videam.

M.: Non est revolvenda nisi in loco mundissimo et secretissimo, quia 15 fures et maligni insidiatores per immunditias carnales eam michi obnubilare conantur.

D.: Me presente non est timendum, sicut scriptum est: 'Ubi dominus ibi libertas' et securitas.

Tunc monachus revolvit ei munditiam cordis sui, in qua dominus 20 vidit scriptum: 'Cor mundum crea in me deus, spiritum rectum innova in visceribus meis.' Deinde dicit: Quid tibi dabo pro hac munditia?

M.: Visionem tuam sicut scriptum est: 'Beati mundo corde quoniam ipsi deum videbunt.'

D.: Videbis me cum sanctis meis quando 'fulgebunt iusti sicut sol'

25 in domo patris mei, quia in hoc seculo nemo potest me videre qui vivat.

M.: Nonne Abraham vidit te dum loquebatur tecum ore ad os?

D.: Vidit utique, sed non corporeis oculis, immo oculis cordis in enigmate.

M.: Nunc fiat michi voluntas tua in hac vita et in futura.

30 D.: Quid amplius habes venale ?

M.: Pacem habeo.

D.: Quid pro illa vis?

M.: Filius tuus esse sicut dixisti in evangelio: 'Beati pacifici quoniam filii dei vocabuntur.'

35 D.: Filius meus eris si in bono proposito quod cepisti perseveraveris.

M.: In me non confido, sed te auxiliante perseverabo.

D.: Habes plus quod vendere velis?

M.: Persecutionem habeo propter iustitiam.

1-2 Cf. Ps. 16. 15. 5-6 Matth. 5. 7. 17-18 Cf. 2 Cor. 3. 17.

20-21 Ps. 50. 12. 22-23 Matth. 5. 8. 24 Matth. 13. 43. 33-34 Matth.

59-

MISCELLANEA

D.: Si persecutionem sustines pro me consolationem habebis ex me.

Sed tamen quid pro illa tibi dabo ?

M.: In prima negotiatione dedisti michi regnum celorum pro paupertate; illud idem dabis michi pro persecutione, quia scriptum est:

'Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum 5 est regnum celorum.'

Hic oritur questio quare regnum celorum plus promittitur pro persecutione et paupertate quam pro aliis rebus, que sic solvenda est:

Exemplum vere fuit humilitatis quod dominus proposuit pauperibus et humilibus et persecutionem patientibus, ne de dei misericordia 10 desperarent, sicut scriptum est: Humilitate et paupertate pervenitur ad regnum celorum.

M.: Per te scire volo. 15

D.: Hec ornamenta supradicta octo sunt beatitudines, sine quibus ad celestem patriam perveniri non potest. Sed nunc dic michi ubi cepisti, et ex qua terra illa detulisti ?

Dominus autem dixit monacho: Octo pretiosa ornamenta michi vendidisti, scis que sunt ?

M.: Numquam de claustro nostro exivi, sed ibi die nocteque pro peccatis meis abluendis, corpus meum affligendo, obedientiam servando, 20 auxilio tuo adquisivi.

D.: Quid faciebas quando tribulationes tibi concurrebant?

M.: 'In die tribulationis mee deum exquisivi; manibus meis nocte contra eum et non sum deceptus.'

D.: Quare ita habes oculos rubeos et excoctos ? 25

M.: Quia 'anticipaverunt vigilias oculi mei', et quando somnus me preoccupabat ante tempus, tunc eram conturbatus, sed tamen 'non eram locutus.'

D.: Quando tacebas quid cogitabas ?

M.: 'Cogitavi dies antiquos et annos eternos' perpetue felicitatis, 'et 30 meditatus sum nocte cum corde meo' dicens: 'Numquid in eternum proiciet deus, aut non apponet ut complacitior sit adhuc ? Aut in finem misericordiam suam abscindet, aut obliviscetur misereri deus, aut continebit in ira sua misericordias suas ?' His et aliis multis huiuscemodi has octo beatitudines a te comparavi, sed modo carius tibi vendidi. 35

D.: Sapienter laborasti, laborando certasti, certando adversarium superasti, illamque vocem dominicam audire meruisti que ait: 'Euge serve bone et fidelis, intra in gaudium domini tui.'

M.: Pro his querimoniis quas faciebam audivit dominus vocem meam 5-6 Matth. 5. 10. 23-24 Ps. 76. 3. 26-28 Cf. Ps. 76. 5.

30-34 Ps. 76. 6-10. 37-38 Matth. 25. 21.

ANSELMIANA

et misertus est mei, et convertit luctum meum in gaudium sempiternum.

Quare ergo omnes fideles sancte ecclesie quicumque estis, sive divites vel pauperes, clerici vel laici, mulieres vel virgines, publice vos admoneo, dum tempus habetis, ad dominum, qui de manu inimici sanguine suo

5 vos redemit, dum vos invitat refugiatis, quia nisi in hac vita dum potestis feceritis, timeo cum velletis ne possitis. Quapropter do vobis pro con silio quatinus per confessionem et penitentiam et per bona opera dominum nostrum Iesum Christum placare studeatis, 'ut cum venerit et pulsaverit', et ad celestia regna vos vocaverit, cum eo intercessione

10 beatissime dei genitricis semper virginis Marie omniumque sanctorum suorum in celesti curia sine fine regnare valeatis, per omnia secula seculorum.

3. De octo beatitudinibus.

Ia 'Beati pauperes spiritu.' Contraria sibi non conveniunt, ut pauper is tas et beatitudo vel sanitas et egritudo; aliquando tamen unum con trarium generat alterum, ut amaritudo potionis quodam modo gignit dulcedinem sanitatis. Sic et spiritualis paupertas generat celestem beatitudinem, in qua iam vivunt pauperes dei, etsi non re tamen spe.

Pauperes autem spiritu sunt quos non necessitas sed devotio paupertatis 20 beatos facit, ut contemptis omnibus soli deo vivant. Hec paupertas duas partes habet: abdicationem rerum, et contritionem spiritus, ut etiam bonus se inutilem et ceteris inferiorem reputet. Humilis enim et vere timens deum non alta de se sapit. Nichil magis convenit quam pauperibus dei promitti in celo divites fieri.

25 [IIa] 'Beati mites.' Mitis est quem non ira vel rancor vel aliquid tale afficit, sed omnia equanimiter sustinet. Hac virtute laudatur Moyses, et huius quasi magne magistrum se Christus facit, 'discite', inquiens,

'a me quia mitis sum'. Hec possidebit terram viventium, et delectabitur in multitudine pacis. Sed istam terram benedictam nemo nisi per mansue30 tudinem possidet. Congrua ascensio: primus est contemptus seculi, cui iure dantur eterna. Inde mores temperat mansuetudo et lenitas. Nequit enim mitis esse qui non prius fuerit pauper spiritu et rebus. Quomodo enim inter divitias et curas et lites, unde ire, rixe, odia, animus potest esse mitis, nisi prius occasiones preciderit ? Sed huius incendii materia

35 vix ad purum detrahitur, et ideo hec lenitas sepe corrumpitur. Unde tercio loco subditur:

29 benedictam: maledictam cod. nisi om. cod.

1 Cf. Ierem. 31. 13. 8-9 Luc. 12. 36. 14 Matth. 5. 3. 23 Cf. Rom. 12. 16.

25 Matth. 5. 4. 27-28 Matth. 11. 29. 28-29 Cf. Ps. 36. 11.

MISCELLANEA

[III3] 'Beati qui lugent.' Quia etsi que sunt mundi et improbos mores abiecimus, tamen restat ut rimarum colluvionem defleamus. Hic autem fletus quo pro nostris vel aliorum peccatis et miseriis dolemus, ab irriguo est inferiori, fletus vero pro desiderio celestis patrie ab irriguo est superiori. Ille lavat presentes sordes, hic succendit acrius future vel 5 eterne vite amatores. Qui autem peccata deposuit mores mansuetudine correxit; flet pro peccatis, vel pro desiderio patrie celestis; ille potest iam esurire et sitire iustitiam, quod prius, dum dives esset spiritu, id est superbus, facere non poterat.

Sciendum est quod he singule beatitudines ut impleri possint 10 suffragium septem donorum spiritus sancti postulant, que ut habeantur a sancto spiritu in oratione dominica septem precibus oramus. Ecce qualiter sapientia dei cuncta providit: virtus beatitudinis perspicitur dono spiritus sancti; donum prece quam composuit impetratur. Ia. Cum igitur oramus: 'libera nos a malo', petimus ut spiritus superbie per 15 spiritum timoris dei expellatur, ut sub paupertate spirituali positi beate vivamus. II3. Nemo mitis nisi spiritu pietatis est, quem ut continue servemus petimus: 'ne nos inducas in temptationem.' IIIa. Lugentes spiritu scientie illustrantur, ut sciant quibus malis involvantur et ad quam patriam suspirant; sed ut lacrime prosint rogamus: 'dimitte nobis 20 debita nostra' quibus tenemur, ut liberi ad patriam redeamus.

[IVa] Esuries iustitie ut ad satietatem pertingat fulcitur spiritu forti tudinis, ne lassescat in via; ideo oramus: 'panem nostrum cotidianum da nobis hodie.' Aliter, si divites essemus, dimitteret inanes. Iustitia autem tres habet species, scilicet cum nature nostre sua servamus, et 25 cum proximo quod nobis volumus facimus, et cum deo que dei sunt solvimus. Que iustitia non plene in nobis implebitur, donec deus sit omnia in nobis omnibus. Propterea hic possumus esurire sed non satiari, et ideo necessario cavendum est ne fastidio torpentes fame per petua moriamur. 3Q Va 'Beati misericordes.' Misericordia de precedentibus nascitur, quia non est plena et vera compassio miserorum nisi precesserit vera humilitas et communio nature, et mansuescat animus divinis legibus subiacere, et incipiat suos et aliorum casus deflere, et primo iustitiam esurire. Beati quibus vera misericordia generatur. Tunc enim alienas miserias facit 35 suas, et pro viribus iuvabit, et si facultas iuvandi deest, compassio non deerit. De hac misericordia dicitur: 'Estote misericordes, sicut et pater vester misericors est', id est ad hoc miseremini ad quod et deus, ut bonitas redundet in omnibus. Et nota quod hanc virtutem precedit

1 Matth. 5. 5. 15, 18, 20-21 Matth. 6. 12, 13. 22 Cf. Matth. 5. 6.

23-24 Luc. ii. 3. 31 Matth. 5. 7. 37-38 Luc. 6. 36.

ANSELMIANA

iustitia; iustitie enim est misericordia quasi lumen, et misericordie vigor iustitia. Hec misericordia eget spiritu consilii, sine quo nemo circum specte miseretur. Et ideo oramus: 'fiat voluntas tua sicut in celo et in terra', quatinus voluntatem dei consulentes agamus in alterutro miseri5 cordiam, ut a malis omnibus liberemur. Cuius misericordie initium est sui misereri, finis pro alio mori.

VIa 'Beati mundicordes.' Munditia cordis sexto ponitur loco, ut homo sexto die conditus per hanc recuperet imaginem dei, quam caligo vitiorum delevit; sed his depulsis preceptum domini illuminat oculos

10 ut deum videre possimus, quem quisque tanto plus videt quanto seculo huic moritur. In futuro vero iam mundicordes eum sicut est oculo mentis videbunt, et ideo spiritus intelligentie huic gradui aptatur, quia intellectus est oculus mentis, et hoc mundum cor iure regnum dei dicitur.

Unde oramus: 'adveniat regnum tuum.' Beati vero mundicordes sunt, 15 quorum mentes premissarum beatitudinum exercitia illustrant, et earum munditia directionem cordis ad deum gubernat.

VIIa 'Beati pacifici.' Pax a nobis incipit, quia dum civili bello lex carnis repugnat legi mentis, non modo alteri sed nec nobis ipsis pos sumus incipere hic esse pacifici. Sed postquam imperat in nobis

20 spiritus, et totus homo noster servit spiritui vel rationi, tunc fons pacis in nobis omnes partes anime tenens ad alios derivatur, ut cum omnibus pacem habeamus, et discordes in se et inter se exhortando studeamus pacare, et sic patris nomen vita et moribus sanctum esse in nobis ostenditur. Unde oramus: 'sanctificetur nomen tuum', ut magis quod

25 est appareat, ut 'sic luceat lux vestra coram hominibus quatinus glori ficent patrem vestrum qui in celis est.' Hec autem pax non nisi bona voluntate nutritur; unde est: 'Et in terra pax hominibus bone volun tatis.' Hec est 'pax que exuperat omnem sensum', quia magnitudine sua superat ne capiatur ut est, et tamen pro capacitate sensuum capi potest,

30 non quanta est, sed quantum ad reconciliationem adoptionis sufficit.

Huius pacis merces est beatitudo adoptionis filiationis divine, ut simus filii dei, quod et iam dicimur et sumus in spe, et credimus quia erimus in re, per sapientiam, que est maxima omnium donorum, ad hoc pro vecti. Secundum incrementa virtutum sunt incrementa premiorum, quia

35 'alia est claritas solis, alia lune, alia stellarum'. Regnum quidem celorum in commune est omnibus deo reconciliatis. Sed tamen intra ipsum ali quid dignitatis iure possidere specialius, maius et gloriosius est. Maior enim est de tante beatitudinis possessione consolatio; maius etiam

3-4 Matth. 6. 10. 7. Cf. Matth. 5. 8. 14 Matth. 6. 10. 17 Matth.

5. 9. 24 Matth. 6. 9. 25-26 Matth. 5. 16. 27-28 Luc. 2. 14.

28 Philip. 4. 7. 35 1 Cor1541-

MISCELLANEA

saturari iustitia quam consolari a luctu. Saturatis quoque additur cumulus ex misericordia. Excelsior etiam est in palatio cui claritatem et vultum eterni regis indesinenter licet amplius intueri; summus vero est qui adoptionem filii percipit. Et nota quod generaliter omnium unum dicitur regnum celorum, etsi pluralitas numeretur meritorum, quia 5 licet illius iure posset dici qui vel novissimus ibi erit, tamen universorum dignitas omnibus communis erit dum per caritatem quod in aliis est etiam ultimus possidebit. Beatus autem dicitur qui nichil vult mali, et omnia que vult habet. Et ideo omnis ibi beatus quia non vult amplius quam habet. 10

[VIII3] Octava promissio non alia quam prima verbis iteratur, scilicet 'quoniam ipsorum est regnum celorum'. Misticum vero est in numero quod iteratur in promisso. Infra septem prius idem sonat sed et nume ratur extra septem, ut gloria resurrectionis in Christo his octo gradibus premiorum consecratur. Octava namque resurrectionis dies ipsa est 15 que et prima; in qua lux creata, in eadem die in Christo est data. Et si eadem videtur premii pollicitatio, preminet tamen dignitate; non enim idem est premium incipientis et perfecti. Ubi mistice docemur quod primum regnum celorum sit ut homo absolvatur ab omni concupiscentia mundi, et spiritu paupertatis iam in celestibus spe subvectus, mente ibi 20 incipiat conversari. Quod signanter evangelium innuit dum non de futuro sed de presenti promittit: 'quoniam ipsorum est regnum celo rum'. Ad hoc quippe eos illic iam in presenti regnare astruit, ut interim spe inter pressuras corroboret. Regnat sane vera paupertas, quia, intus mente et exterius carne ab omnibus illecebris aliena, tota super gaudia 25 vite innititur. Quod quidem de timore domini nascitur, qui quoscumque repleverit nullius alterius rei capaces esset sinit. Et quamquam sit initium sapiende non tamen parvi est meriti, sicut nec paupertas, que non tam de futuro quam etiam de presenti per spem dives in celestibus regnat. Ceterum post carnis resurrectionem quasi secundum regnum 30 perfectorum non inconvenienter accipitur, in quo precessus mansionum et diversa meritorum premia numerantur.

In septem precibus orationis dominice omnia bona presentis vite et future continentur, et ideo nichil aliud orandum. In quibus est ordo mirabilis; sicut enim septem dona spiritus sancti a summo incipiunt et 35 usque ad initium sapientie, quod est timor domini, decurrunt, ita ordo precum a summis usque ad finem hunc 'ut a malis mundi liberemur' extenditur. Si autem in utrisque a fine incipimus, ad perfectionem fit

5 pluralitas: spiritualitas cod.

12, 22-23 Matth. 5. 10.

37 Cf. Matth. 6. 13.

ANSELM I ANA

gradalis ordo ascensionis; si a summis, fit ordo descensionis. Sed quia per hec nos ab imis ad summa consurgimus, et septem beatitudines, que nostro labore per eadem dona queruntur, de imis gradatim ad summa veniunt, consideremus et preces et dona ab imo, septem beatitudinibus s ea coaptando. Per preces enim dona, per dona operantes mandata septenariam vel septiformem beatitudinem assequimur.

'Libera nos a malo': a malo liberamur per spiritum timoris, inde liberati pauperes spiritu et rebus esse cupimus, ut ad beatitudinem regni dei veniamus. Dum oramus: 'ne inducas nos deus in temptationem',

10 spiritum pietatis rogamus, ut homo interior mansuescat, et sic mitis fiat, ut nulla temptatione moveatur. Dum dicimus: 'dimitte nobis debita nostra', spiritum scientie rogamus, quo delicta intelligimus; unde est:

'Delicta quis intelligit?' quasi nemo nisi spiritu scientie. Scientia quippe ad usum temporalium pertinet, que virtus est in vitandis malis

15 et appetendis bonis, ut nostra et aliorum peccata ploremus, et bona eterna cupiamus. Magni tres gradus. Nam qui liberatur a malo iam heret summo bono, quod iam sectatur dum postulat. Liberatus petit liberatorem, ne iterum permittat eum induci in temptationem, sciens inimico nichil licere nisi eius permissione. Sed quia in hac vita nec iustus

20 sine peccato vivit, sic petit inde liberari ut sciat quid ex caritate fratribus debeat.

Et quia nondum visione dei fruimur cibus in via est necessarius ut quandoque ad patriam veniamus. Et ideo panem petimus, ad quem nemo sine spiritu fortitudinis pervenit, unde dicitur: 'In sudore vultus

25 tui', id est in labore in quo fortitudo est necessaria, 'vesceris pane tuo.'

Ubi vero fortitudo est, ibi est esuries iustitie. Eternus enim cibus est plenitudo iustitie; et diurnus, dum cotidie illam esurientes implemur.

Dum dicimus: 'fiat voluntas tua', spiritum consilii petimus, quo regente voluntas dei in terra sicut in celo fit. Sane deus nichil nisi quod

30 consilii est vult, cui idem est velle et consulere. Sed nos sepe aliud volumus quam quod consilii esse videmus, et ideo opus est consilii spiritu, ut voluntas dei dirigatur in nobis quatinus vere misericordes esse possimus. Dum dicimus: 'adveniat regnum tuum', spiritum intelligentie petimus, cuius instinctu regnum futurum ingredientibus

35 declaratur, et cordis munditia tribuitur, per quam deus ibidem regnans videri sicut est mundicordibus donabitur, ubi spiritu sapientie com plebitur sanctificatio nominis eius, que est septima petitio. Quam non in senario, qui perfectus est numerus, docuit postulari sed in septenario, in quo signatur sanctificatio diei septimi, in quo deus quiescens suam

7 Matth. 6. 13. 9 Matth. 6. 13. 11-12 Matth. 6. 12. 13 Ps.

18. 13. 24-25 Gen. 3. 19. 28, 33 Matth. 6. 10. 36 Cf. 1 Ioh. 3. 2.

MISCELLANEA

sanctificavit requiem, non quod post laborem quieverit, sed quia que perfecta fecit in se quiescere concessit. In perfectione autem senarii adventus regni poscitur, ut 'occurramus omnes in virum perfectum, in mensuram etatis plenitudinis Christi'. Deinde in eo quiescentibus sanctificabitur ipse in nobis, dum nos in illo sanctificabimur. Hanc 5 autem sanctificationem a principio promisit, dum illam legitur sanctificasse diem que perfectionem omnium rerum sequitur; in qua die deus, in se quiescens, nos non alibi quam in se quiescere concessit. Quam requiem iure poscimus in nobis sanctificari, ut perenniter in eum sanctificati requiescamus. In qua septima sanctificatione pax vere 10 beatitudinis firmatur, adoptio et plena sapientia donabitur.

Satis compendiose Christus non modo mandatorum tradidit disci plinam, sed et donorum et precum, ut verbis paucioribus memorie res multiplices et necessarias commendaret. Et sic simplicitas fidei suffici entiam sue salutis cito addisceret, et prudentia ingeniosorum amplius 15 profunditatem mysterii stuperet; hinc Ysaias: Sermonem 'breviatum faciet dominus super terram'. Quem ita breviavit ut memoriter eum subito addiscere possint; ita rebus implevit ut nemo sine spiritus sancti gratia, et etiam cum ea rarus sit, qui omnia intelligere vel percipere possit. 20

Precibus laborandum est ut percipiamus dona ex gratia; donis agendum est ut perveniamus ad meritum; pro meritis vero beatitudinem eternam speremus. Alioquin nec sine fidei precibus ad donum, nec sine dono ad meritum, nec sine merito ad beatitudinem pervenitur.

4. De spirituali claustro. 25

Sciendum est claustro corporali monachos concludi parum aut nichil prodesse, nisi spirituali muniantur. Est enim spirituale quasi claustrum ambitus trium virtutum, scilicet intellectus, voluntatis, et memorie, quibus communiri oportet dei servum, ut videlicet intelligat quid credere et agere debeat, et intellecta opere compleat. Voluntatem etiam 30 suam divine voluntati subiciat, et ita omnino adhereat, ut unus spiritus cum deo fiat. Memoriam quoque suam ita aptare studeat ut precepta dei semper et ubique memoriter teneat, ne qua temptatio dei timorem sanctum et amorem a memoria cordis tollat. Ambitus autem iste spiritualis digeritur per quattuor latera quattuor principalium virtutum 35 ad modum spiritualis claustri. Competit enim fulciri servum dei contra malignorum spirituum iacula quaternario numero virtutum, ut videlicet prudenter vivendo que mala sunt respuat, que bona sunt teneat; iuste

3-4 Ephes. 4. 13.

16-17 Rom. 9. 28.

↑ Back to top

↑